Plinius Maior, Naturalis Historia
Defectus CCXXIII mensibus redire in suos orbes certum est,solis defectus non nisi novissima primave fieri luna, quod vocant coitum, lunæ autem non nisi plena, semperque citra quam proxime fuerint; omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus statis diebus horisque sub terra nec tamen, cum superne fiant, ubique cerni, aliquando propter nubila, sæpius globo terræ obstante convexitatibus mundi. intra ducentos annos Hipparchi sagacitate compertum est et lunæ defectum aliquando quinto mense a priore fieri, solis vero septimo, eundem bis in XXX diebus super terras occultari, sed ab aliis hoc cerni, quæque sunt in hoc miraculo maxime mira, cum conveniat umbra terræ lunam hebetari, nunc ab occasus parte hoc ei accidere, nunc ab exortus, quanam ratione, cum solis exortu umbra illa hebetatrix sub terra esse debeat, semel iam accident ut in occasu luna deficeret utroque super terram conspicuo sidere. nam ut XV diebus utrumque sidus quæreretur, et nostro ævo accidit imperatoribus Vespasianis patre III. filio consulibus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
