Plinius Maior, Naturalis Historia
quamquam prius de rapis dixisse conveniat— in transcursu ea attigere nostri, paulo diligentius Græci, et ipsi tamen inter hortensia—si iustus ordo fiat, a frumento protinus aut certe faba dicendis, quando alius usus præstantior ab iis non est. Ante omnia namque cunctis animalibus nascuntur, nec in novissimis satiant ruris alitum quoque genera, magisque si decoquantur aqua. quadripedes et fronde eorum gaudent, et homini non minore rapiciorum suis horis gratia quam cymarum, flavidorum quoque et in horreis enecatorum vel maiore quam virentium. ipsa vero durant et in sua terra servata et postea passa pæne ad alium proventum , famemque sentiri prohibent. a vino atque messe tertius hic Transpadanis fructus. terram non morose eli- git, pæne ubi nihil aliud seri possit. nebulis et pruinis ac frigore ultro aluntur, amplitudine mirabili; vidi XL libras excedentia. in cibis quidem nostris pluribus modis commendantur , durantque ad alia sinapis acrimonia domita, etiam coloribus picta præter suum sex aliis, purpureo quoque. neque aliud in cibis tingui decet. genera eorum Græci duo prima fecere, masculinum femininumque, et ea serendi modo ex eodem semine: densiore enim satu masculescere , item in terra difficili. semen præstantius quo subtilius. species vero omnium tres. aut enim in latitudinem fundi, aut in rotunditatem globari. tertiam speciem silvestrem appellavere, in longitudinem radice procurrente, raphani similitudine et folio anguloso scabroque, suco acri, qui circa messem exceptus oculos purget medeaturque caligini admixto lacte mulierum. frigore dulciora fieri existimantur et grandiora. tepore in folia exeunt. palma inNursino agro nascentibus—taxatio in libras sesterti singuli et in penuria bini —, proxima in Algido natis, napis vero Amiterni. quorum eadem fere natura: gaudent æque frigidis. seruntur et ante kalendas Martias , in iugero sextarii IIII. diligentiores quinto sulco napum seri iubent, rapa quarto, utrumque stercorato, rapa lætiora fieri, si cum palea semen inaretur. serere nudum volunt precantem sibi et vicinis serere se. satus utrique generi iustus inter duorum numinum dies festos, Neptuni atque Volcani, feruntque subtili observatione, quota luna præcedente hieme nix prima ceciderit, si totidem aluminum die intra prædictum temporis spatium serantur, mire provenire . seruntur et vere in calidis atque umidis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
