Plinius Maior, Naturalis Historia
Quædam autem natura tarde crescunt, et in primis semine tantum nascentia et longo ævo durantia . at quæ cito occidunt, velocia sunt, ut ficus, punica, prunus, malus, pirus, myrtus, salix, et tamen antecedunt divitiis. in trimatu enim ferre incipiunt, ostendentes et ante. ex his lentissima est pirus, ocissima omnium cypirus et pseudocypirus frutex. protinus enim floret semenque perfert. omnia vero celerius adolescunt stolonibus ablatis unamque in stirpem redactis alimentis. Eadem natura et propagines docuit. rubi namque curvati gracilitate et simul proceritate nimia defigunt rursus in terram capita iterumque nascuntur ex sese repleturi omnia, ni resistat cultura, prorsus ut possint videri homines terræ causa geniti. ita pessima atque execranda res propaginem tamen docuit ac viviradicem. eadem autem natura et hederis. Cato propagari præter vitem tradit ficum, oleam, punicam, malorum genera omnia, laurus , pruna, myrtum, nuces abellanas et Prænestinas, platanum . Propaginum duo genera: ramo ab arbore depresso in scrobem IIII pedum quoquo et post biennium amputato flexu plantaque translata post trimatum, quas si longius ferre libeat, in qualis statim aut vasis fictilibus defodere propagines aptissimum, ut in his transferantur. alterum genus luxuriosius, in ipsa arbore radices sollicitando traiectis per vasa fictilia vel qualos ramis terraque circumfartis , atque hoc blandimento inpetratis radicibus inter poma ipsa et cacumina—in summa etenim cacumina hoc modo petuntur audaci ingenio arborem aliam longe a tellure faciendi—eodem quo supra biennii spatio abscisa propagine et cum quasillis sata. Sabina herba propagine seritur et avolsione; tradunt fæce vini aut e parietibus latere tuso mire ali. iisdem modis rosmarinum seritur et ramo, quoniam neutri semen, rhododendrum propagine et semine.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
