Plinius Maior, Naturalis Historia
Materiæ enim causa reliquas arbores natura genuit copiosissimamque fraxinum. procera hæc ac teres, pinnata et ipsa folio, multumque Homeri præconio et Achillis hasta nobilitata. materies est ad plurima utilis; ea quidem, quæ fit in Ida Troadis, in tantum cedro similis, ut ementes fallat cortice ablato. Græci duo genera eius fecere: longam enodem, alteram brevem duriorem fuscioremque , laureis foliis. bumeliam vocant in Macedonia amplissimam lentissimamque. alii situ divisere, campestrem enim esse crispam, montanam spissam. folia earum iumentis mortifera, ceteris ruminantium innocua Græci prodidere ; in Italia nec iumentis nocent. contra serpentes vero suco expresso ad potum et inposita ulceri opifera, ut nihil æque, reperiuntur, tantaque est vis, ut ne matutinas quidem occidentesve umbras, cum sunt longissimæ, serpens arboris eius adtingat, adeo ipsam procul fugiat. experti prodimus, si fronde ea circumcludantur ignis et serpens, in ignes potius quam in fraxinum fugere serpentem . mira naturæ benignitas, prius quam hæ prodeant , florere fraxinum nec ante conditas folia demittere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
