Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 15, cap. 13

Ingens postea turba prunorum: versicoloriæ nigro candicant, hordearia appellata a comitatu frugis eius; alia eodem colore seriora maioraque, asinina cognominata a vilitate. sunt minora, at laudatiora cerina atque purpurea, nec non ab externa gente Armeniaca, quæ sola et odore commendantur. peculiaris inpudentia est nucibus insitorum, quæ faciem parentis sucumque adoptionis exhibent, appellata ab utroque nucipruna. et hæc autem et Persica et cerina ac silvestria ut uvæ cadis condita usque ad alia nascentia ætatem sibi prorogant, reliquorum velocitas cito mitescentium transvolat. nuper in Bætica malina appellari coeperunt malis insita et alia amygdalina amygdalis. his intus in ligno nucleus amygdalæ est, nec aliud pomum ingeniosius geminatum est. in peregrinis arboribus dicta sunt Damascena, a Syriæ Damasco cognominata, iam pridem in Italia nascentia, grandiore quamquam ligno et exiliore carne nec umquam in rugas siccata, quoniam soles sui desunt . simul dici possunt populares eorum myxæ, quæ et ipsæ nunc coeperunt Romæ nasci insitæ in sorvis. In totum quidem Persica peregrina etiam Asiæ Græciæque esse ex nomine ipso apparet atque e Perside advecta. sed pruna silvestria ubique nasci certum est, quo magis miror huius pomi mentionem a Catone non habitam, præsertim cum condenda demonstraret quædam et silvestria. nam Persicæ arbores sero et cum difficultate transiere, ut quæ in Rhodo nihil ferant, quod primum ab Ægypto earum fuerat hospitium. falsum est venenata cum cruciatu in Persis gigni et poenarum causa ab regibus tralata in Ægyptum terra mitigata. id enim de Persea diligentiores tradunt , quæ in totum alia est, myxis rubentibus similis, nec extra orientem nasci voluit. eam quoque eruditiores negaverunt ex Perside propter supplicia tralatam, sed a Perseo Memphi satam, et ob id Alexandrum illa coronari victores ibi instituisse in honorem atavi sui. semper autem folia habet et poma subnascentibus aliis. sed pruna quoque omnia post Catonem coepisse manifestum erit .

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑