Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 14, cap. 13

non licebat id feminis Romæ bibere. invenimus inter exempla Egnati Mætenni uxorem, quod vinum bibisset e dolio, interfectam fusti a marito, eumque cædis a Romulo absolutum. Fabius Pictor in annalibus suis scripsit matronam, quod loculos in quibus erant claves cellæ vinariæ resignavisset, a suis inedia mori coactam, Cato ideo propinquos feminis osculum dare, ut scirent an temetum olerent. hoc tum nomen vino erat, unde et temulentia appellata. Cn. Domitius iudex pronuntiavit mulierem videri plus vini bibisse quam valitudinis causa, viro insciente, et dote multavit. diuque eius rei magna parsimonia fuit. L. Papirius imperator adversus Samnites dimicaturus votum fecit, si vicisset, Iovi pocillum vini. denique inter dona sextarios datos lactis invenimus, nusquam vini. idem Cato cum in Hispaniam navigasset , unde cum triumpho rediit : Non aliud vinum, inquit, bibi quam remiges, in tantum dissimilis istis qui etiam convivis alia quam sibimet ipsis ministrant aut procedente mensa subiciunt. Lautissima apud priscos vina erant murræ odore condita, ut apparet in Plauti fabulis, quamquam in ea quæ Persa inscribitur et calamum addi iubet. ideo quidam aromatite delectatos maxime credunt. sed Fabius Dossennus his versibus decernit: Mittebam vinum pulchrum, murrinam, et in Acharistione: Panem et polentam, vinum murrinam.Scævolam quoque et L. Ælium et Ateium Capitonem in eadem sententia fuisse video, quoniam in Pseudolo sit: Quod si opus est, ut dulce promat indidem,ecquid habet ? —Rogas?Murrinam, passum, defrutum, mella, quibus apparent non inter vina modo murrinam, sed inter dulcia quoque nominatum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑