Plinius Maior, Naturalis Historia
Ingentia exempla contra M. Varronis sententiam de chartis reperiuntur. namque Cassius Hemina, vetustissimus auctor annalium, quarto eorum libro prodidit Cn. Terentium scribam agrum suum in laniculo repastinantem effodisse arcam, in qua Numa, qui Romæ regnavit , situs fuisset. in eadem libros eius repertos P. Cornelio L. filio Cethego, M. Bæbio Q. filio Tamphilo cos., ad quos a regno Numæ colliguntur anni DXXXV. hos fuisse e charta, maiore etiamnum miraculo, quod infossi duraverint — quapropter in re tanta ipsius Heminæ verba ponam: Mirabantur alii, quomodo illi libri durare possent; ille ita rationem reddebat: lapidem fuisse quadratum circiter in media area evinctum candelis quoquoversus. in eo lapide insuper libros III sitos fuisse; propterea arbitrarier non computuisse . et libros citratos fuisse; propterea arbitrarier tineas non tetigisse. in iis libris scripta erant philosophiæ Pythagoricæ — eosque combustos a Q. Petilio prætore, quia philosophiæ scripta essent. hoc idem tradit Piso censorius primo commentariorum, sed libros septem iuris pontificii, totidem Pythagoricos fuisse; Tuditanus tertio decimo Numæ decretorum fuisse fuisse XII pontificales Latinos, totidem Græcos præcepta philosophiæ continentes; idem tertio et SC. ponit quo comburi eos placuerit. inter omnes vero convenit Sibyllam ad Tarquinium Superbum tres libros adtulisse, ex quibus sint duo cremati ab ipsa, tertius cum Capitolio Sullanis temporibus. præterea Mucianus ter cos. prodidit nuper se legisse, cum præsideret Lyciæ, Sarpedonis ab Troia scriptam in quodam templo epistulæ chartam, quod eo magis miror, si etiamnum Homero condente Ægyptus non erat. aut cur, si iam hic erat usus, in plumbeis linteisque voluminibus scriptitatum constet, curve Homerus in illa ipsa Lycia Bellerophonti codicillos datos, non epistulas, tradiderit? sterilitatem sentit hoc quoque, factumque iam Tiberio principe inopia chartæ ut e senatu darentur arbitri dispensandis; alias in tumultu vita erat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
