Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 12, cap. 13

Nardi vim habet et asarum, quod et ipsum aliqui silvestre nardum appellant. est autem hederæ foliis, rotundioribus tantum mollioribusque, flore purpureo, radice Gallici nardi, semine acinosum, saporis calidi ac vinosi, in montibus umbrosis bis anno florens. optimum in Ponto, proximum in Phrygia, tertium in Illyrico. foditur, cum folia amittere incipit, et in sole siccatur, celeriter situm trahens ac senescens. inventa nuper et in Threcia herba est cuius folia nihil ab Indico nardo distant. Amomi uva in usu est ex Indica vite labrusca, ut alii existimavere, frutice fortuoso, palmi altitudine, carpiturque cum radice, manipulatim leniter componitur, protinus fragile. laudatur quam maxime Punici mali foliis simile nec rugosis, colore rufo. secunda bonitas pallido; herbaceum peius, pessimumqucandidum, quod et vetustate evenit . pretium uvæ in libras $X$ LX, friato vero amomo $X$ XLIIX. nascitur et in Armeniæ parte quæ vocatur Otene et in Media et in Ponto. adulteratur foliis Punici et cummi liquido, ut cohæreat convolvatque se in uvæ modum. est et quæ vocatur amornis, minus venosa atque durior ac minus odorata, quo apparet aut aliud esse aut colligi inmaturum . Simile his et nomine et frutice cardamomum, semine oblongo. metitur, eodem modo in Arabia. quattuor eius genera: viridissimum ac pingue, acutis angulis contumax frianti—hoc maxime laudatur—, proximum e rufo candicans, tertium brevius atque nigrius, peius tamen varium et facile tritu odorique parvi, qui vero costo vicinus esse debet. hoc et apud Medos nascitur. pretium optimi in libras $X$ III. Cinnamomo proxima gentilitas erat, ni prius Arabiæ divitias indicari conveniret causasque quæ cognomen illi felicis ac beatæ dedere.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑