Plinius Maior, Naturalis Historia
Gemmæ nascuntur et repente novæ ac sine nominibus, sicut olim in metallis aurariis Lampsaci unam inventam, quæ propter pulchritudinem Alexandro regi missa sit, auctor est Theophrastus. cochlides, quæ nune volgatissimæ, fiunt verius quam nascuntur, in Arabia repertis ingentibus glæbis, quas melle excoqui tradunt septenis diebus noctibusque sine intermissione: ita omni terreno vitiosoque decusso purgatam puramque glæbam artificum ingenio varie distingui venas ductusque macularum quam maxime vendibili ratione spectantium, quondamque tantæ magnitudinis factas, ut equis regum in oriente frontalia ac pro phaleris pensilia facerent. et alias omnes gemmæ mellis decoctu nitescunt, præcipue Corsici in omni alio usu acrimonia abhorrentis. quæ variæ sunt, et ad unitatem excidere calliditati ingeniorum contingit, utque eædem nomen usitatum non habeant, physis appellant velut ipsius naturæ admirationem in iis venditantes. Cum finis nominum non sit—quæ persequi non equidem cogito, innumera et Græca vanitate—, indicatis nobilibus gemmis, immo vero etiam plebeis, rariorum genera digna dictu distinxisse satis erit. illud modo meminisse conveniet, increscentibus varie maculis atque verrucis linearumque interveniente multiplici ductu et colore sæpius mutari nomina in eadem plerumque materia. Nunc communiter ad omnium gemmarum observationem pertinentia dicemus opiniones secuti auctorum. Cavæ aut extuberantes viliores videntur æqualibus. figura oblonga maxime probatur, deinde quæ vocatur lenticula, postea epipedos et rotunda, angulosis autem minima gratia. Veras a falsis discernere magna difficultas, quippe cum inventum sit ex veris generis alterius in aliud falsas traducere , ut sardonyches e ternis glutinentur gemmis ita, ut deprehendi ars non possit, aliunde nigro, aliunde candido, aliunde minio sumptis, omnibus in suo genere probatissimis. quin immo etiam exstant commentarii auctorum—quos non equidem demonstrabo—, quibus modis ex crystallo smaragdum tinguant aliasque tralucentes , sardonychem e sarda, item ceteras ex aliis; neque enim est ulla fraus vitæ lucrosior.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
