Plinius Maior, Naturalis Historia
Dicantur obiter et pyramides in eadem Ægypto, regum pecuniæ otiosa ac stulta ostentatio, quippe cum faciendi eas causa a plerisque tradatur, ne pecuniam successoribus aut æmulis insidiantibus præberent aut ne plebs esset otiosa. multa circa hoc vanitas hominum illorum fuit. vestigia complurium incohatarum extant. una est in Arsinoite nomo, duæ in Memphite, non procul labyrintho, de quo et ipso dicemus, totidem ubi fuit Moeridis lacus, hoc est fossa grandis, sed Ægyptiis inter mira ac memoranda narrata. harum cacumina cc cubita extra aquam eminere dicuntur. reliquæ tres, quæ orbem terrarum inplevere fama, sane conspicuæ undique adnavigantibus , sitæ sunt in parte Africæ monte saxeo sterilique inter Memphim oppidum et quod appellari diximus Delta, a Nilo minus IIII milia passuum, a MemphiVII D, vico adposito quem vocant Busirin; in eo sunt adsueti scandere illas. Ante est sphinx vel magis narranda, de qua siluere, numen accolertium. Harmain regem putant in ea conditum et volunt invectam videri; est autem saxo naturali elaborata. rubrica facies monstri colitur. capitis per frontem ambitus centum duos pedes colligit, longitudo pedum CXLIII est, altitudo a ventre ad summam aspidem in capite, LXIS. Pyramis amplissima ex Arabicis lapicidinis constat. CCCLX milia hominumannis xx eam construxisse produntur . tres vero factæ annis LXXXVIII, mensibus IIII. qui de iis scripserint—sunt Herodotus, Euhemerus, Duris Samius, Aristagoras, Dionysius, Artemidorus , Alexander polyhistor, Butoridas, Antisthenes , Demetrius, Demoteles, Apion—, inter omnes eos non constat, a quibus factæ sint, iustissimo casu obliteratis tantæ vanitatis auctoribus. aliqui ex iis prodiderunt in raphanos et alium ac cepas MDC talenta erogata. amplissima septem iugera optinet soli. quattuor angulorum paribus intervallis DCCLXXXIII pedes singulorum laterum, altitudo a cacumine ad solum pedes DCCXXV colligit, ambitus cacuminis pedes XVIS. alterius intervalla singula per quattuor angulos pedes DCCLVIIS comprehendunt . tertia minor quidem prædictis, sed multo spectatior , Æthiopicis lapidibus adsurgit CCCLXIII pedibus inter angulos. vestigia ædificationum nulla exstant, harena late pura circa, lentis similitudine, qualis in maiore parte Africæ. quæstionum summa est, quanam ratione in tantam altitudinem subiecta sint cæmenta. alii nitro ac sale adaggeratis cum crescente opere et peracto fluminis inrigatione dilutis; alii lateribus e luto factis exstructos pontes, peracto opere lateribus in privatas domos distributis , Nilum enim non putant rigare potuisse multo humiliorem . in pyramide maxima est intus puteus LXXXVI cubitorum; flumen illo admissum arbitrantur. mensuram altitudinis earum omnemque similem deprehendere invenit Thales Milesius umbram metiendo, qua hora par esse corpori solet. hæc sunt pyramidum miracula, supremumque illud, ne quis regum opes miretur, minimam ex iis, sed laudatissimam, a Rhodopide meretricula factam. Æsopi fabellarum philosophi conserva quondam et contubernalis hæc fuit, maiore miraculo, tantas opes meretricio esse conquisitas Magnificatur et alia turris a rege facta in insula Pharo portum optinente Alexandriæ, quam constitisse DCCC talentis tradunt, magno animo, ne quid omittamus, Ptolemæi regis, quo in ea permiserit Sostrati Cnidii architecti structura ipsa nomen inscribi. usus eius nocturno navium cursu ignes ostendere ad prænuntianda vada portusque introitum, quales iam compluribus locis flagrant, sicut Ostiæ ac Ravennæ. periculum in continuatione ignium, ne sidus existimetur, quoniam e longinquo similis flammarum aspectus est. hic idem architectus primus omnium pensilem ambulationem Cnidi fecisse traditur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
