Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 35, cap. 12

De pictura satis superque. contexuisse his et plasticen conveniat eiusdem operæ terræ. Fingere ex argilla similitudines Butades Sicyonius figulus primus invenit Corinthi filiæ opera, quæ capta amore iuvenis, abeunte illo peregre, umbram ex facie eius ad lucernam in pariete lineis circumscripsit, quibus pater eius inpressa argilla typum fecit et cum ceteris fictilibus induratum igni proposuit, eumque servatum in Nymphæo, donec Mummius Corinthum everterit, tradunt. sunt qui in Samo primos omnium plasticen invenisse Rhoecum et Theodorum tradant multo ante Bacchiadas Corintho pulsos, Damaratum vero ex eadem urbe profugum , qui in Etruria Tarquinium regem populi Romani genuit, comitatos fictores Euchira, Diopum, Eugrammum; ab iis Italiæ traditam plasticen. Butadis inventum est rubricam addere aut ex rubra creta fingere, primusque personas tegularum extremis imbricibus inposuit, quæ inter initia prostypa vocavit; postea idem ectypa fecit. hinc et fastigia templorum orta. propter hunc plastæ appellati. Hominis autem imaginem gypso e facie ipsa primus omnium expressit ceraque in eam formam gypsi infusa emendare instituit Lysistratus Sicyonius, frater Lysippi , de quo diximus. hic et similitudines reddere instituit; ante eum quam pulcherrimas facere studebant. idem et de signis effigies exprimere invenit, crevitque res in tantum, ut nulla signa statuæve sine argilla fierent. quo apparet antiquiorem hancfuisse scientiam quam fundendi æris. Plastæ laudatissimi fuere Damophilus et Gorgasus , iidem pictores, qui Cereris ædem Romæ ad circum maximum utroque genere artis suæ excoluerant, versibus inscriptis Græce, quibus significarent ab dextra opera Damophili esse, ab læva Gorgasi. ante hanc ædem Tuscanica omnia in ædibus fuisse auctor est Varro, et ex hac, cum reficeretur, crustas parietum excisas tabulis marginatis inclusas esse, item signa ex fastigiis dispersa. fecit et Chalcosthenes cruda opera Athenis, qui locus ab officina eius Ceramicos appellatur. M. Varro tradit sibi cognitum Romæ Possim nomine, a quo facta poma et uvas nemo posset aspectu discernere a veris. idem magnificat Arcesilaum, L. Luculli familiarem, cuius proplasmata pluris venire solita artificibus ipsis quam aliorum opera; ab hoc factam Venerem Genetricem in foro Cæsaris et, priusquam absolveretur, festinatione dedicandi positam; eidem a Lucullo HS |X???| signum Felicitatis locatum , cui mors utriusque inviderit; Octavio equiti Romano cratera facere volenti exemplar e gypso factum talento. laudat et Pasitelen, qui plasticen matrem cælaturæ et statuariæ scalpturæque dixit et, cum esset in omnibus iis summus, nihil umquam fecit ante quam finxit. præterea elaboratam hanc artem Italiæ et maxime Etruriæ; Vulcam Veis accitum, cui locaret Tarquinius Priscus lovis effigiem in Capitolio dicandam; fictilem eum fuisse et ideo miniari solitum; fictiles in fastigio templi eius quadrigas , de quibus sæpe diximus; ab hoc eodem factum Herculem, qui hodieque materiæ nomen in urbe retinet. hæ enim tum effigies deorum erant lautissimæ, nec pænitet nos illorum, qui tales eos coluere; aurum enim et argentum ne diis quidem conficiebant. durant etiam nunc plerisque in locis talia simulacra; fastigia quidem templorum etiam in urbe crebra et municipiis, mira cælatura et arte suique firmitate, sanctiora auro, certe innocentiora. In sacris quidem etiam inter has opes hodie non murrinis crystallinisve, sed fictilibus prolibatur simpulis, inenarrabili Terræ benignitate, si quis singula æstimet, etiam ut omittantur in frugum, vini, pomorum, herbarum et fruticum, medicamentorum, metallorum generibus beneficia eius, quæ adhuc diximus. neque adsiduitate satiant figlinarum opera, * doliis ad vina excogitatis, ad aquas tubulis, ad balineas mammatis, ad tecta *imbricibus* coctilibus laterculis fundamentisque aut quæ rota fiunt, propter quæ Numa rex septimum collegium figulorum instituit. quin et defunctos sese multi fictilibus soliis condi maluere, sicut M. Varro, Pythagorio modo in myrti et oleæ atque populi nigræ foliis. maior pars hominum terrenis utitur vasis. Samia etiam nunc in esculentis laudantur . retinent hanc nobilitatem et Arretium in Italia et calicum tantum Surrentum, Hasta, Pollentia, in Hispania Saguntum, in Asia Pergamum. habent et Trallis ibi opera sua et in Italia Mutina, quoniam et sic gentes nobilitantur et hæc quoque per maria, terras ultro citro portantur, insignibus rotæ officinis. Erythris in templo hodieque ostenduntur amphoræ duæ propter tenuitatem consecratæ discipuli magistrique certamine, uter tenuiorem humum duceret. Cois ea laus maxima, Hadrianis firmitas , nonnullis circa hoc severitatis quoque exemplis. Q. Coponium invenimus ambitus damnatum, quia vini amphoram dedisset dono ei, cui suffragi latio erat. atque ut e luxu quoque aliqua contingat auctoritas figlinis: tripatinium , inquit Fenestella, appellabatur summa cenarum lautitia; una erat murenarum, altera luporum, tertia mixti piscis, inclinatis iam scilicet moribus, ut tamen eos præferre Græciæ etiam philosophis possimus, siquidem in Aristotelis heredum auctione septuaginta patinas venisse traditur. nos cum unam Æsopi tragoediarum histrionis in natura avium diceremus HS C??? stetisse, non dubito indignatos legentes. at, Hercules, Vitellius in principatu suo |X???| Hs condidit patinam, cui faciendæ fornax in campis exædificata erat, quoniam eo pervenit luxuria, ut etiam fictilia pluris constent quam murrina. propter hanc Mucianus altero consulatu suo in conquestione exprobravit patinarum paludes Vitelli memoriæ , non illa foediore, cuius veneno Asprenati reo Cassius Severus accusator obiciebat interisse convivas cxxx. nobilitantur his quoque oppida, ut Regium et Cumæ. Samia testa Matris deum sacerdotes, qui Galli vocantur, virilitatem amputare nec aliter citra perniciem, M. Cælio credamus, qui linguam sic amputandam obiecit gravi probro, tamquam et ipse iam tune eidem Vitellio malediceret. quid non excogitat vita fractis etiam testis utendo, sic ut firmius durent, tunsis calce addita, quæ vocant Signina! quo genere etiam pavimenta excogitavit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑