Plinius Maior, Naturalis Historia
Est et alterum genus æruginis, quam vocant scoleca, in Cyprio ære trito alumine et sale aut nitro pari pondere cum aceto albo quam acerrimo. non fit hoc nisi æstuosissimis diebus circa canis ortum. teritur autemdone viride fiat contrahatque se vermiculorum specie, unde et nomen. quod vitiatum ut emendetur, II partes quam fuere aceti miscentur urinæ pueri inpubis. idem autem in medicamentis et santerna efficit, qua diximus aurum feruminari. usus utriusque qui æruginis. scolex fit et per se derasus ærario lapidi, de quo nunc dicemus. Chalcitim vocant, ex quo et ipso æs coquitur. distat a cadmea, quod illa super terrain ex subdialibus petris cæditur, hæc ex obrutis, item quod chalcitis friat se statim, mollis nature, ut videatur lanugo concreta. est et alia distinctio, quod chalcitis tria genera continent, æris et misyos et soreos, de quibus singulis dicemus suis locis. habet autem æris venas oblongas. probatur mellei coloris, gracili venarum discursu, friabilis nec lapidosa. putant et recentem utiliorem esse, quoniam inveterata sori fiat. vis eius ad excrescentia in ulceribus, sanguinem sistere, gingivas , uvam, tonsillas farina compescere, volvæ vitiis in vellere inponi. cum suco vero porri verendorum additur emplastris. maceratur autem in fictili ex aceto, circumlito fimo diebus XL, et colorem croci trahit. tum admixto cadmeæ pari pondere medicamentum efficit psoricon dictum. quod si II partes chalcitidis tertia cadmeæ temperentur, acrius hoc idem fiat; etiamnum vehementius, si aceto quam vino temperetur; tosta vero efficacior fit ad eader omnia. Sori Ægyptium maxime laudatur, multum superato Cyprio Hispaniensique et Africo, quamquam oculorum curationi quidam utilius putent Cyprium; sed in quacumque natione optimum cui maximum virus olfactu, tritumque pinguiter nigrescens et spongiosum. stomacho res contraria in tantum, ut quibusdam olfactum modo vomitiones moveat. et Ægyptium quidem tale, alterius nationis contritum splendescit ut misy et est lapidosius. prodest autem et dentium dolori, si contineatur atque colluat, et ulceribus oris gravibus quæque serpant. uritur carbonibus ut chalcitis. Misy aliqui tradiderunt fieri exusto lapide in scrobibus, flore eius luteo miscente se ligni pineæ favillæ . re vera autem e supra dicto fit lapide, concretum natura discretumque vi, optimum in Cypriorum officinis, cuius notæ sunt friati aureæ scintillæ et, cum teratur, harenosa natura sine terra, chalcitidi similis. hoc admiscent qui aurum purgant. utilitas eius infusi cum rosaceo auribus purulentis et in lana inpositi capitis ulceribus. extenuat et scabritias oculorum inveteratas, præcipue utile tonsillis contraque anginas et suppurata. ratio ut XVI drachmæ in hemina aceti coquantur addito melle, donee lentescat. sic ad supra dicta utile est. quotiens opus sit molliri vim eius, mel adspergitur. erodit et callum fistularum ex aceto foventium et collyriis additur, sistit et sanguinem ulceraque quæ serpant quæve putrescant, absumit et excrescentes carnes. peculiariter virilitatis vitiis utile et feminarum profluvium sistit. Græci cognationem æris nomine fecerunt et atramento sutorio; appellant enim chalcanthon. nec ullius æque mira natura est. fit in Hispaniæ puteis stagnisve id genus aquæ habentibus. decoquitur ea admixta dulci pari mensura et in piscinas ligneas funditur. immobilibus super has transtris dependent restes lapillis extentæ, quibus adhærescens limus vitreis acinis imaginem quandam uvæ reddit. exemptum ita siccatur diebus XXX. color est cæruleus perquam spectabili nitore, vitrumque esse creditur; diluendo fit atramentum tinguendis coriis. fit et pluribus modis: genere terræ eo in scrobes cavato, quorum e lateribus destillantes hiberno gelu stirias stalagmian vocant, neque est purius aliud. sed ex eo, candidum colorem sentiente viola, lonchoton appellant. fit et in saxorum catinis pluvia aqua conrivato limo gelante; fit et salis modo flagrantissimo sole admissas dulces aquas cogente. ideo quidam duplici differentia fossile aut facticium appellant, hoc pallidius et quantum colore, tantum bonitate deterius. probant maxime Cyprium in medicinæ usu. sumitur ad pellenda ventris animalia drachmæ pondere cum melle. purgat et caput dilutum ac naribus instillatum , item stomachum cum melle aut aqua mulsa sumptum. medetur et oculorum scabritiæ dolorique et caligini et oris ulceribus. sistit et sanguinem narium, item hæmorroidum. extrahit ossa fracta cum semine hyoscyami, suspendit epiphoras penicillo fronti inpositum, efficax et in emplastris ad purganda volnera et excrescentia ulcerum. tollit et uvas, vel si decocto tangantur, cum lini quoque semine superponitur emplastris ad dolores tollendos. quod ex eo candicat, in uno usu præfertur violaceis, ut gravitati aurium per fistulas inspiretur. volnera per se inlitum sanat, sed tinguit cicatrices. nuper inventum ursorum in harena et leonum ora spargere illo, tantaque est vis in adstringendo, ut non queant mordere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
