Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 28, cap. 12

Cutem in facie erugari et tenerescere candore lacte asinino putant, notumque est quasdam cottidie septies genas custodito numero fovere. Poppæa hoc Neronis principis instituit, balnearum quoque solia sic temperans , ob hoc asinarum gregibus eam comitantibus. impetus pituitæ in facie butyro inlito tolluntur, efficacius cum cerussa, sincero vero ea vitia, quæ serpunt, superinposita farina hordeacia, ulcera in facie membrana e partu bovis madida. frivolum videatur, non tamen omittendum propter desideria mulierum, talum candidi iuvenci XL diebus noctibusque, done resolvatur in liquorem, decoctum et inlitum linteolo candorem cutisque erugationem præstare . fimo taurino malas rubescere aiunt, non ut crocodileam inlini melius sit ; foveri frigida et ante et postea iubent. testas et quæ decolorem faciunt cutem fimum vituli cum oleo et cummi manu subactum emendat; ulcera oris ac rimas sebum vituli vel bovis cum adipe anserino et ocimi suco. est et alia mixtura sebo vituli cum medulla cervi et albæ spinæ foliis una tritis. idem præstat et medulla cum resina vel, si vaccina sit, et ius e cane vaccina. lichenas oris præstantissime vincit glutinum factum e genitalibus vitulorum, liquatum aceto cum sulpure vivo, ramo ficulneo permixtum, ita ut bis die recens inlinatur , item lepras ex melle et aceto decoctum, quas et iocur hirci calidum inlitum tollit, sicut elephantiasin fel caprinum; etiamnum lepras ac furfures tauri fel addito nitro, urina asini circa canis ortum; maculas in facie fel utriusque per sese aqua infractum evitatisque solibus ac ventis post detractam cutem. similis effectus et in taurino vitulinove felle cum semine cunilæ, cinere e cornu cervino, si canicula exoriente conburatur. asinino sebo cicatricibus, a lichene leprisque maxime, color redditur. hirci fel et lentigines tollit admixto caseo cum vivo sulpure spongeaque cinere, ut sit mellis crassitudo. aliqui inveterato felle maluere uti, mixtis calidis furfuribus pondere oboli unius IIIIque mellis, prius defricatis maculis. efficax eiusdem et sebum cum melanthio et sulpure et iride, labrorum fissuris cum anserino adipe ac medulla cervina resinaque et calce.—Invenio aput auctores iis, qui lentigines habeant, negari magices sacrificiorum usus.— Lacte bubulo aut caprino tonsillæ et arteriæ exulceratæ iuvantur. gargarizatur tepidum, ut est usus, expressum aut calefactum. caprinum utilius cum malva decoctum et sale exiguo. linguæ exulcerationi et arteriarum prodest ius omasi gargarizatum, tonsillis autem privatim renes vulpium aridi cum melle triti inlitique, anginæ fel taurinum vel caprinum cum melle, iocur melis ex aqua. oris gravitatem ulceraque butyrum emendat. spinam aliudve quid faucibus adhærens felis extrinsecus fimo perfricatis aut reddi aut delabi tradunt. strumas discutit fel aprunum vel bubulum tepidum inlitum—nam coagulum leporis e vino in linteolo exulceratis dumtaxat inponitur—, discutit et ungulæ asini vel equi cinis ex oleo vel aqua inlitus et urina calefacta et bovis ungulæ cinis ex aqua, fimum quoque fervens ex aceto, item sebum caprinum cum calce aut fimum ex aceto decoctum, testes volpini. prodest et sapo, Galliarum hoc inventum rutilandis capillis . fit ex sebo et cinere, optimus fagino et caprino, duobus modis, spissus ac liquidus, uterque apud Germanos maiore in usu viris quam ferinis. Cervicium dolores butyro aut adipe ursino perfricentur , rigores bubulo sebo, quod et strumis prodest cum oleo. dolorem inflexibilem—opisthotonum vocant —levat urina capræ auribus infusa aut fimum cum bulbis inlitum; ungues contusos fel cuiuscumque animalis circumligatum ; pterygia digitorum fel tauri aridum aqua calida dissolutum. quidam adiciunt sulpur et alumen pari pondere omnium. Tussim iocur lupi ex vino tepido sanat, ursinum fel admixto melle aut ex cornus bubuli summis partibus cinis vel saliva equi triduo pota—ecum mori tradunt— pulmo cervinus cum gula sua arefactus in fumo, dein tusus ex melle cottidiano ecligmate ; efficacior ad id subulo cervorum generis. sanguinem expuentes cervini cornus cinis, coagulum leporis tertia parte denarii cum terra Samia et vino myrteo potum sanat; eiusdem fimi cinis in vino vesperi potus nocturnas tussis, pili quoque leporis suffiti extrahunt pulmonibus difficiles excreationes. purulentas autem exulcerationes pectoris pulmonisque et a pulmone graveolentiam halitus butyrum efficacissime iuvat cum pari modo mellis Attici decoctum, donec rufescat, et matutinis sumptum ad mensuram lingulæ; quidam pro melle laricis resinam addere maluere. si sanguis reiciatur, efficacem tradunt bubulum sanguinem, modice et cum aceto sumptum. nam de taurino credere temerarium est; sed glutinum taurinum III obolis cum calida aqua bibitur in vetere sanguinis excreatione.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑