Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 25, cap. 12

Oculorum aciem centaurio maiore putant adiuvari , si addita aqua foveantur, suco vero minoris cum nelle culices, nubeculas, obscuritates discuti, cicatrices extenuari , albugines quidem etiam iumentorum sideritide. nam chelidonia supra dictis omnibus mire medetur. panacis radicem cum polenta epiphoris inponunt. hyoscyami semen et bibunt obolo, tantundem meconii adicientes vinumque , ad epiphoras inhibendas. inungunt et Gentianæ suco, quem collyriis quoque acrioribus pro meconio miscent. facit claritatem et Euphorbeum inunctis. instillatur plantaginis sucus lippitudini. caligines aristolochia discutit Hiberis adalligata capiti, quinquefolium. epiphoras et si qua in oculis vitia sunt emendat verbascum. epiphoris inponitur peristereos ex rosaceo vel aceto. ad hypochysis et caliginem cyclamini pastillos diluunt, peucedani sucum ut diximus, ad claritatem et caligines cum meconio et rosaceo. psyllion inlitum fronti epiphoras suspendit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑