Plinius Maior, Naturalis Historia
Hippophæs in sabulosis maritimis, spinis albis, hederæ modo racemosa est, candidis, ex parte rubentibus acinis. radix suco madet, qui aut per se conditur aut pastillis farinæ ervi. bilem detrahit oboli ponder e, saluberrime cum mulso. est altera hippophæs sine caule, sine flore, foliis tantum minutis. huius quoque sucus hydropicis mire prodest. debent adcommodatæ esse et equorum naturæ neque ex alia causa nomen accepisse. quippe quædam animalium remediis nascuntur locupleti divinitate ad generanda præsidia, ut non sit mirari satis ingenium eius disponentis auxilia in genera, in causas, in tempora, ut aliis prositaliud horis diesque nullus prope sine præsidiis reperiatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
