Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 21, cap. 12

Verum hortis coronamentisque maxime alvaria et apes conveniunt, res præcipui quæstus conpendiique , cum favet. harum ergo causa oportet serere thymum , apiastrum, rosam, violas, lilium, cytisum, fabam, erviliam, cunilam, papaver, conyzam, casiam, melilotum, melissophyllum, cerinthen. ea est autem folio candido, incurvo, cubitalis, capite concavo mellis sucum habente. horum floris avidissimæ sunt atque etiam sinapis, quod miremur, cum olivæ florem ab his non attingi constet; ideo hanc arborem procul esse melius sit, cum aliquas quam proxime seri conveniat, quæ et evolantium examina invitent nec longius abire patiantur. Cornum quoque arborem caveri oporteat. flore eius degustato alvo cita moriuntur. remedium sorba contusa e melle præbere his vel urinam hominis vel boum aut grana punici mali Ammineo vino conspersa. at genistas circumseri alvariis gratissimum. Mirum est dignumque memoratu de alimentis quod conperi. Hostilia vicus adluitur Pado. huius inquilini pabulo circa deficiente inponunt navibus alvos noctibusque ad quina milia passuum contrario amne subvehunt. egressæ luce apes pastæque ad naves cotidie remeant mutantes locum, donec pondere ipso pressis navibus plenæ alvi intellegantur revectisque eximantur mella.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑