Plinius Maior, Naturalis Historia
Alio genere petroselinum quidam appellant in saxis natum, præcipuum ad vomicas, coclearibus binis suci additis in cyathum marrubii suci atque ita calidæ aquæ tribus cyathis. adiecere quidam buselinum, differens brevitate caulis a sativo et radicis colore rufo, eiusdem effectus, prævalere contra serpentes potu et inlitu. Ocimum quoque Chrysippus graviter increpuit inutile stomacho, urinæ, oculorum quoque claritati, præterea insaniam facere et lethargos et iocineris vitia, ideoque capras id aspernari, hominibus quoque fugiendum censens . addunt quidam tritum, si operiatur lapide, scorpionem gignere, commanducatum et in sole positum vermes; Afri vero, si eo die feriatur quispiam a scorpione, quo ederit ocimum, non posse servari. quin immo tradunt aliqui, manipulo ocimi cum cancris x marinis vel fluviatilibus trito convenire ad id scorpiones ex proximo omnes. Diodorus in empiricis etiam pediculos facere ocimi cibum. secuta ætas acriter defendit, nam id esse capras, nec cuiquam mentem motam, et scorpionum terrestrium ictibus marinorumque veneis mederi ex vino addito aceti exiguo. usu quoque conpertum deficientibus ex aceto odoratu salutare esse, item lethargicis et inflammatis refrigeration e, inlitum capitis doloribus cum rosaceo aut myrteo et aceto, item oculorum epiphoris inpositum ex vino. stomacho quoque utile, inflationes ructu dissolvere ex aceto sumptum, alvum sistere inpositum, urinam ciere; sic et morbo regio et hydropicis prodesse, etiam in choleris destillationes stomachi inhiberi. ergo etiam coeliacis Philistio dedit et coctum dysintericis, et contra.... Plistonicu s, aliqui et in tenesmo et sanguinem excreantibus in vino, duritia quoque præcordiorum. inlinitur mammis exinanitque lactis proventum. auribus utilissimum infantium , præcipue cum adipe anserino. semen tritum et haustum naribus sternumentacompescit et destillationes quoque capitis inlitum, vulvas purgat in cibo ex aceto. verrucas mixto atramento sutorio tollit. venerem stimulat, ideo etiam equis asinisque admissuræ tempore ingeritur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
