Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 2, cap. 12

Et rationem quidem defectus utriusque primus Romani genesis in vulgum extulit Sulpicius Gallus, qui consul cum M. Marcello fuit, sed tum tribunus militum, sollicitudine exercitu liberato pridie quam Perses rex superatus a Paulo est in concionem ab imperatore productus ad prædicendam eclipsim, mox et composito volumine. apud Græcos autem investigavit primus omnium Thales Milesius Olympiadis XLVIII anno quarto prædicto solis defectu, qui Alyatte rege factus est urbis conditæ anno CLXX. post eos utriusque sideris cursum in sexcentos annos præcecinit Hipparchus, menses gentium diesque et horas ac situs locorum et visus populorum complexus, ævo teste baut alio modo quam consiliorum naturæ particeps . viri ingentes supraque mortalia, tantorum numinum lege deprehensa et misera hominum mente iam soluta, in defectibus scelera aut mortem aliquam siderum pavente —quo in metu fuisse Stesichori et Pindari vatum sublimia ora palam est deliquio solis—aut in luna veneficia arguente mortalitate et ob id crepitu dissono auxiliante —quo pavore ignarus causæ Nicias Atheniensium imperator veritus classem portu educere opes eorum adflixit —: macte ingenio este, cæli interpretes rerumque naturæ capaces, argumenti repertores, quo deos hominesque vicistis! quis enim hæc cernens et statos siderum (quoniam ita appellate placuit) labores non suæ necessitati mortales genitos ignoscat? Nunc confessa de iisdem breviter atque capitulatim attingam ratione admodum necessariis locis strictimque reddita, nam neque instituti operis talis argumentatio est neque omnium rerum afferri posse causas minus mirum est quam constare in aliquis.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑