Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 19, cap. 12

His horæ rigandi matutino atque vespera, ne infervescat aqua sole, ocimo tantum et meridie; nam etiam satum celerrime erumpere putant inter initia ferventi aqua aspersum. omnia autem tralata meliora grandioraque fiunt, maxime porri napique. in tralatione et medicina est, desinuntque sentire iniurias, ut gethyum, porrum, raphani, apium, lactucæ, rapa, cucumis. omnia autem fere silvestria sunt et foliis minora et caulibus, suco acriora, sicut cunila, origanum, ruta. solum vero ex omnibus lapathum silvestre melius. hoc in sativis rumix vocatur, omnium, quæ seruntur nascunturque, fortissimum; tradunt certe semel satum durare nec vinci umquam a terra, maxime iuxta aquas. usus eius cum tisana tantum in cibis; leniorem gratioremque saporem præstat. silvestre ad multa medicamina utile est.—(Adeoque nihil omisit cura, ut carmine quoque comprehensum reperiam, fabis caprini fimi singulis cavatis, si porri, erucæ, lactucæ , apii, intubi, nasturtii semina inclusa serantur, mire provenire.—Quæ sunt et silvestria, eadem sativis sicciora intelleguntur et acriora.)— Namque et sucorum saporumque dicenda differentia est, vel maior in his quam in pomis. sunt autem acres cunilæ, origani, nasturti, sinapis, amari absinthi, centaurei; aquatiles cucumeris, cucurbitæ, lactucæ; acuti thymi , cunilæ; acuti et odorati apii, aneti, feniculi. salsus tantum e saporibus non nascitur; aliquando extra insidit pulveris modo, et cicerculis tantum. Atque ut intellegatur vana ceu plerumque vitæ persuasio, panax piperis saporem reddit et magis etiam siliquastrum, ob id piperitidis nomine accepto, libanotis odorem turis, zmyrnium murræ. de panace abunde dictum est. libanotis locis putribus et macris ac roscidis seritur semine. radicem habet olusatri, nihil ture differentem. usus eius post annum stomacho saluberrimus. quidam eam nomine alio rosmarinum appellant. Zmyrnium olus seritur iisdem locis murramque radice resipit. eadem et siliquastro satio. reliqua a ceteris et odore et sapore differunt , ut anetum, tantaque est diversitas atque vis, ut non solum aliud alio mutetur, sed etiam in totum auferatur. apio eximunt coqui obsoniis acetum, eodem cellarii in saccis odorem vino gravem. Et hactenus hortensia dicta sint, ciborum gratia dumtaxat . maximum quidem opus in iisdem naturæ restat, quoniam proventus tantum adhuc summasque quasdam tractavimus, vera autem cuiusque natura non nisi medico effectu pernosci potest, opus ingens occultumque divinitatis et quo nullum reperiri possit maius. ne singulis id rebus contexeremus, iusta fecit ratio, cum ad alios medendi desideria pertinerent, longis utriusque dilationibus futuris, si miscuissemus. nunc suis quæque partibus constabunt poteruntque a volentibus iungi.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑