Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 18, cap. 12

Sequitur legunminlum natura, inter quæ maxime honos fabæ, quippe ex qua temptatus sit etiam panis . lomentum appellatur farina ex ea, adgravaturque pondus illa et omni legumine, iam vero et pabulo, in pane venali. fabæ multiplex usus omnium quadripedum generi, præcipue homini. frumento etiam miscetur apud plerasque gentes, et maxime panico solida ac delicatius fracta. quin et prisco ritu puls fabata suæ religionis diis in sacro est. prævalens pulmentari cibo, set hebetare sensus existimata, insomnia quoque facere, ob hæc Pythagoricæ sententiæ damnata, ut alii tradidere, quoniam mortuorum animæ sint in ea, qua de causa parentando utique adsumitur. Varro et ob hæc flaminem ea non vesci tradit et quoniam in flore eius litteræ lugubres reperiantur. in eadem peculiaris religio, namque fabam utique ex frugibus referre mos est auspici causa, quæ ideo referiva appellatur. et auctionibus adhibere eam lucrosum putant. sola certe frugum etiam exesa repletur crescente luna. aqua marina aliave salsa non percoquitur. seritur ante vergiliarum occasum leguminum prima, ut antecedat hiemem. Vergilius eam per ver seri iubet circumpadanæ Italiæ ritu, sed maior pars malunt fabalia maturæ sationis quam trimestrem fructum. eius namque siliquæ caulesque gratissimo sunt pabulo pecori. aquas in flore maxime concupiscit, cum vero defloruit, exiguas desiderat. solum, in quo sata est, lætificat stercoris vice. ideo circa Macedoniam Thessaliamque, cum florere coepit, vertunt arva. nascitur et sua sponte plerisque in locis, sicut septentrionalis oceani insulis, quas ob id nostri Fabarias appellant, item in Mauretania silvestris passim, sed prædura et quæ percoqui non possit. nascitur et in Ægypto spinoso caule, qua de causa crocodili oculis timentes refugiunt. longitudo scapo quattuor cubitorum est amplissima, crassitudo digiti. ni genicula abessent, molli calamo similis; caput papaveri, colore roseo, in eo fabæ non supra tricenas; folia ampla, fructus ipse amarus et odore, sed radix perquam grata incolarum cibis, cruda et omni modo cocta, harundinum radicibus similis . nascitur et in Syria Ciliciaque et in Toronæ Chalcidi ces lacu. Ex leguminibus autumno vereve seruntur lens et in Græcia pisum. lens amat solum tenue magis quam pingue, cælum utique siccum. duo genera eius Ægypto, alterum rotundius nigriusque, alterum sua figura, unde vario usu tralatum est in lenticulas nomen. invenio apud auctores æquanimitatem fieri vescentibus ea. pisum in apricis seri debet frigorum inpatientissimum. ideo in Italia et in austeriore cælo non nisi verno tempore terra facili, soluta. Ciceris natura est gigni cum salsilagine, ideo solum urit nec nisi madefactum pridie seri debet. differentiæ plures, magnitudine, colore, figura, sapore. est enim arietino capiti simile, unde ita appellatur, album igrumque; est et columbinum, quod alii Venerium appel- ???candidum, rotundum, leve, arietino minus, quod religio ???vigiliis adhibet. est et cicercula minuti ciceris, inæqualis , angulosi, veluti pisum, dulcissimum autem id quod ervo simillimum, firmiusque quod nigrum et rufum quam quod album. Siliquæ rotundæ ciceri, ceteris leguminum Iongæ et ad figuram seminis. latæ, piso cylindratæ. passiolorum cum ipsis manduntur granis. serere eos qua velis terra licet ab idibus Octobr. in kal. Novembris. legumina, cum maturescere coeperunt, rapienda sunt, quoniam cito exiliunt latentque, cum decidere, sicut et lupinum.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑