Plinius Maior, Naturalis Historia
Huius loci pars est ad intervalla pertinens: quidam punicas et myrtos et lauros densiores seri iusserunt , in pedibus tamen novenis, malos amplius paulo, vel magis etiam piros magisque amygdalas et ficos. Quam- quam optime diiudicabit ramorum amplitudinis ratio locorumque ; et umbræ cuiusque arboris, quoniam has quoque observari oportet. breves sunt quamvis magnarum arborum, cum ramos in orbem circinant, ut in malis pirisque ; eædem enormes cerasis, lauris. Iam quædam umbrarum proprietas: iuglandum gravis et noxia, etiam capiti humano omnibusque iuxta satis. necat gramina et pinus, sed ventis utraque resistit, quoniam et protecta vinearum ratione egent. stilicidia pinus, quercus, ilicis ponderosissima, nullum cupressi, umbra minima et in se convoluta. ficorum levis, quamvis sparsa, ideoque inter vineas seri non vetentur. ulmorum lenis, etiam nutriens, quacumque opacat. Attico hæc quoque videtur e gravissimis, nec dubito, si emittantur in ramos; constrictæ quidem illius noxiam esse non arbitror. iucunda et platani, quamquam crassa. licet gramini credere non sub alia lætius operienti toros. populo nulla ludentibus foliis, pinguis alno, sed pascens sata. vitis sibi sufficit, mobili folio iactatuque crebro solem umbra temperans, eodem gravi protegens in imbre. omnium fere levis umbra, quorum pediculi longi. non fastidienda hæc quoque scientia atque non in ultimis ponenda, quando satis quibusque umbra aut nutrix aut noverca est. iuglandum quidem pinorumque et picearum et abietis quæcumque attingere non dubie venenum. Stilicidii brevis defiuitio est: omnium, quæ proiectu frondis ita defenduntur, ut per ipsas non defluant imbres, stilla sæva est. ergo plurimum intererit hac in quæstione, terra, in qua seremus, in quantum arbores quasque alat. iam per se colles minora quærunt intervalla . ventosis locis crebriores seri conducit, oleam tamen maximo intervallo, de qua Catonis Italica sententia est in XXV pedibus, plurimum XXX seri. sed hoc variatur locorum natura. non alia maior in Bætica arbor, in Africa vero—fides penes auctores erit—miliarias vocari multas narrant a pondere olei, quod ferant annuo proventu. ideo LXXV pedes Mago intervallo dedit undique aut in macro solo ac duro atque ventoso, cum minimum, XLV. Bætica quidem uberrimas messes inter oleas metit. illam inscientiam pudendam esse conveniet adultas interlucare iusto plus et in senectam præcipitare aut, ut plerumque ipsis, qui posuere, coarguentibus imperitiam suam, totas excidere. nihil est foedius agricolis quam gestæ rei poenitentia, multo iam ut præstet laxitate delinquere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
