Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 16, cap. 12

non omittendum apud eosdem zopissam vocari derasam navibus maritimis picem cum cera, nihil non experiente vita, multoque efficaciorem ad omnia, quibus pices resinæque prosunt, videlicet adiecto salis callo. Aperitur picea e parte solari, non plaga, sed vulnere ablati corticis, cum plurimuin bipedali hiatu, ut a terra cubito cum minimum absit. nec corpori ipsi parcitur, ut in ceteris, quoniam astula in fructu est. verum hæc proxima laudatur, altior amaritudinem adfert. postea umor omnis e tota confluit in ulcus. item in tæda. cum id manare desiit, simili modo ex alia parte aperitur ac deinde alia. postea tota arbor succiditur et medulla eius uritur. sic et in Syria terelhintho detrahunt cortices, ibi quidem et e ramis ac radicibus, cum resina damnetur ex his partibus. in Macedonia laricem masculam urunt, feminæ radices tantum. Theopompus scripsit in Apolloniatarum agro picem fossilem, non deteriorem Macedonica, inveniri. pix optima ubique ex apricis aquilonis situ, ex opacis horridior virusque præferens, frigida hieme deterior ac minus copiosa et decolor. quidam arbitrantur in montuosis copia præstantiorem ac colore et dulciorem fieri, odore quoque gratiorem, dum resina sit, decoctam autem minus picis reddere, quoniam in serum abeat, tenuioresque esse ipsas arbores quam in planis, sed has et illas serenitate steriliores. fructum quædam proximo anno ab incisu largiuntur , aliæ secundo, quædam tertio. expletur autem plaga resina, non cortice nec cicatrice, quæ in hac arbore non coit. Inter hæc genera propriam quidam fecere sappinum, quoniam ex cognatione harum seritur, qualis dicta est in nucleis, eiusdemque arboris imas partes tædas vocant, cum sit illa arbor nil aliud quam picea feritatis paulum mitigatæ satu, sappinus autem materies cæsuræ genere fiat, sicuti docebimus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑