Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 13, cap. 12

Præparatur ex eo charta diviso acu in prætenues , sed quam latissimas philyras. principatus medio, atque inde scissuræ ordine. hieratica appellabatur antiquitus religiosis tantum voluminibus dicata, quæ adulatione Augusti nomen accepit, sicut secunda Liviæ a coniuge eius: ita descendit hieratica in tertium nomen. proximum amphitheatriticæ datum fuerat a confecturæ loco; excepit hanc Romæ Fanni sagas officina tenuatamque curiosa interpolatione principalem fecit e plebeia et nomen ei dedit; quæ non esset ita recurata, in suo mansit amphitheatritica. post hanc Saitica ab oppdo ubi maxima fertilitas, ex vilioribus ramentis, propiorque etiamnum cortici Tæneotica a vicino loco, pondere iam hæc, non bonitate, venalis. nam emporitica inutilis scribendo involucris chartarum segestriumque mercibus usum præbet, ideo a mercatoribus cognominata . post hanc papyrum est extremumque eius scirpo simile ac ne funibus quidem nisi in umore utile. Texitur omnis madente tabula Nili aqua. turbidum liquoris glutinum præbet. in rectum primo supina tabulæ schida adlinitur longitudine papyri quæ potuit esse, resegminibus utrimque amputatis, traversa postea crates peragit. premitur ergo prælis, et siccantur sole plagulæ atque inter se iunguntur, proximarum semper bonitatis deminutione ad deterrimas. numquam plures scapo quam vicenæ. Magna in latitudine earum differentia: XIII digitorum optimis, duo detrahuntur hieraticæ, Fanniana denos habet, et uno minus amphitheatritica, pauciores Saitica, nec malleo sufficit; nam emporiticæ brevitas sex digitos non excedit. præterea spectatur in chartis tenuitas, densitas, candor, levor. primatum mutavit Claudius Cæsar: nimia quippe Augustæ tenuitas tolerandis non sufficiebat calamis; ad hoc tramittens litteras lituræ metum adferebat ex aversis, et alias indecoro visu pertralucida. igitur e secundo corio statumina facta sunt, e primo subtemina. auxit et amplitudinem , pedali mensura. erat et cubitalis macrocollis, sed ratio deprehendit vitium, unius schidæ revulsione plures infestante paginas. ob hæc prælata omnibus Claudia, Augustæ in epistulis auctoritas relicta; Liviana suam tenuit, cui nihil e prima erat, sed omnia e secunda. Scabritia levigatur dente conchave, sed caducæ litteræ fiunt. minus sorbet politura charta, magis splendet. rebellat sæpe umor incuriose datus primo, malleoque deprehenditur aut etiam odore, cum cura fuit indiligentior. deprehenditur et lentigo oculis, sed inserta mediis glutinamentis tænea fungo papyri bibula, vix nisi littera fundente se: tantum inest fraudis. alius igitur iterum texendis labor. Glutinum vulgare e pollinis flore temperatur fervente aqua, minimo aceti aspersu, nam fabrile cummisque fragilia sunt. diligentior cura mollia panis fermentati colat aqua fervente; minimum hoc modo intergerivi, atque etiam Nili lenitas superatur. cmne autem glutinum nec vetustius esse debet uno die nec recentius.— (postea malleo tenuatur et glutino percurritur, iterumque constricta erugatur atque extenditur malleo) — ita sint longinqua monimenta. Tiberi Gaique Gracchorum manus apud Pomponium Secundum vatem civemque clarissimum vidi annos fere post ducentos ; iam vero Ciceronis ac Divi Augusti Vergilique sæpenumero videmus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑