Plinius Maior, Naturalis Historia
radix et folium Indis in maximo pretio. Radix costi gustu fervens, odore eximia, frutice alias inutili. primo statim introitu amnis Indi in Patale insula duo eius genera: nigrum et, quod melius, candicans. pretium in libras $X$ VS. De folio nardi plura dici par est ut principali in unguentis. frutex est gravi et crassa radice, sed brevi ac nigra fragilique, quamvis pingui, situm redolente, ut cypiros, aspero sapore, folio parvo densoque. cacumina in aristas se spargunt; ideo gemina dote nardi spicas ac folia celebrant. alterum eius genus apud Gangen nascens damnatur in totum ozænitidos nomine, virus redolens. adulteratur et pseudonardo herba, quæ ubique nascitur crassiore atque latiore folio et colore languido in candidum vergente, item sua radice permixta ponderis causa et cummi spumaque argenti aut stibi ac cypiro cypirive cortice. sincerum quidem levitate deprehenditur et colore rufo odorisque suavitate et gustu maxime siccante os, sapore iucundo. pretium spicæ in libras $X$ C. folii divisere annonam amplitudine. hadrosphærum vocatur maioribus pilulis $X$ XXXX. quod minore folio est, mesosphærum appellatur; emitur $X$ LX. laudatissimum microsphærum e minimis foliis; pretium eius $X$ LXXV. odoris gratia omnibus, maior recentibus. nardo colos, si inveteravit, nigriori melior. in nostro orbe proxime laudatur Syriacum, mox Gallicum, tertio loco Creticum, quod aliqui agrion vocant, alii phun, folio olusatri, caule cubitali, geniculato, in purpuram albicante, radice obliqua villosaque et imitante avium pedes. baccaris vocatur nardum rusticum, de quo dicemus inter flores. sunt autem omnia ea herbæ præter Indicum. ex iis Gallicum et cum radice vellitur abluiturque vino. siccatur in umbra, alligatur fasciculis in charta, non multum ab Indico differens, Syriaco tamen levius. pretium $X$ III. in his probatio una, ne sint fragilia et arida potius quam sicca folia. cum Gallico nardo semper nascitur herba quæ hirculus vocatur a gravitate odoris et similitudine, qua maxime adulteratur. distat quod sine cauliculo est et quod minoribus foliis quodque radicis neque amaræ neque odoratæ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
