Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 11, cap. 12

Venit hoc ex aëre et maxime siderum exortu, præcipueque ipso sirio explendescente, nec omnino prius vergiliarum exortu, sublucanis temporibus. itaque tum prima aurora folia arborum melle roscida inveniuntur ac, si qui matutino sub diu fuere, unctas liquore vestes capillumque concretum sentiunt, sive ille est cæli sudor sive quædam siderum saliva sive purgantis se aëris sucus; utinamque esset purus ac liquidus et suæ naturæ, qualis defluit primo ! nunc vero e tanta cadens altitudine multumque, dum venit, sordescens et obvio terræ halitu infectus, præterea e fronde ac pabulis potus et in utriculos congestus apium — ore enim eum vomunt —, ad hoc suco florum corruptus et alvi vitiis maceratus totiensque mutatus, magnam tamen cælestis naturæ voluptatem adfert.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑