Plinius Maior, Naturalis Historia
cornices et alio pabulo, ut quæ duritiam nucis rostro repugnantem volantes in altum in saxa tegulasve iaciant iterum ac sæpius, done quassatam perfringere queant. ipsa ales est inauspicatæ garrulitatis, a quibusdam tamen laudata. ab arcturi sidere ad hirundinum adventum notatur eam in Minervæ lucis templisque raro, alicubi omnino non aspici, sicut Athenis; * inauspicatissima fetus tempore, hoc est post solstitium. *præterea sola hæc etiam volantes pullos aliquamdiu pascit*. ceteræ omnes ex eodem genere pellunt nidis pullos ac volare cogunt , sicut et corvi, qui et ipsi non came tantum aluntur. sed robustos quoque fetus suos fugant longius; itaque parvis in vicis non plus bina coniugia sunt, circa Crannonem quidem Thessaliæ singula perpetuo. genitores suboli loco cedunt. Diversa in hac et supradicta alite quædam. corvi ante solstitium generant; iidem ægrescunt sexagenis diebus, siti maxime, ante quam fici coquantur autumno. cornix ab eo tempore corripitur morbo. Corvi pariunt, cum plurimum, quinos. ore eos parere aut coire vulgus arbitratur ideoque gravidas, si ederint corvinum ovum, per os partum reddere atque in totum difficulter parere, si tecto inferantur. Aristoteles negat: non Hercule magis quam in Ægypto ibim, sed illam exosculationem , quæ sæpe cernitur, qualem in columbis esse. corvi in auspiciis soli videntur intellectum habere significationum suarum. nam cum Medi hospites occisi sunt, omnes e Peloponneso et Attica regione volaverunt. pessima eorum significatio, cum gluttiunt vocem velut strangulati. Vncos ungues et nocturnæ aves habent, ut noctuæ , bubo, ululæ. omnium horum hebetes interdiu oculi. bubo, funebris et maxime abominatus publicis præcipue auspiciis, deserta incolit nec tantum desolata, sed dira etiam et inaccessa, noctis monstrum, nec cantu aliquo vocalis, sed gemitu. itaque in urbibus aut omnino in luce visus dirum ostentum est. privatorum domibus insidentem plurium scio non fuisse feralem. volat numquam quo libuit, sed traversus aufertur. Capitolii cellam ipsam intravit Sexto Palpellio Histro L. Pedanio cos., propter quod nonis Martiis urbs lustrata est eo anno.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
