Plinius Maior, Naturalis Historia
Præter mulierem pauca animalia coitum novere gravida; unum quidem omnino aut alterum superfetat. extat in monimentis et medicorum et quibus talia consectari curæ fuit uno abortu duodecim puerperia egesta. sed ubi paululum temporis inter duos conceptus intercessit, utrumque perfertur , ut in Hercule et Iphicle fratre eius apparuit et in ea quæ gemino partu alterum marito similem alterumque adultero genuit, item in Proconnesia ancilla, quæ eiusdem diei coitu alterum domino similem, alterum procuratori eius, et in alia, quæ iusto partu quinque mensum alterum edidit, rursus in alia, quæ septem mensum edito puerperio insecutis in mensibus geminos enixa est. Iam illa vulgata sunt: varie ex integris truncos gigni, ex truncis integros; eadem parte truncos, signa quædam nævosque et cicatrices etiam regenerari, quarto partu Dacorum originis nota in brachio reddita
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
