Plinius Maior, Naturalis Historia
Ab iis sunt Portæ Caucasiæ, magno errore multis Caspiæ dictæ, ingens naturæ opus montibus interruptis repente, ubi fores additæ ferratis trabibus, subter medias amne diri odoris fluente citraque in rupe castello, quod vocatur Cumania, communito ad arcendas transitu gentes innumeras, ibi loci terrarum orbe portis discluso, ex adverso maxime Harmasti oppidi Hiberum. a Portis Caucasis per montes Gurdinios Valli, Suani, in- domitæ gentes, auri tamen metalla fodiunt. ab his ad Pontum usque Heniochorum plurima genera, mox Achæorum . ita se habet hæc terrarum e clarissimis. aliqui inter Pontum et Caspium mare CCCLXXV p. non amplius interesse tradiderunt, Cornelius Nepos CCL: tantis iterum angustiis infestatur Asia. Claudius Cæsar a Cimmerio Bosporo ad Caspium mare CL prodidit eaque perfodere cogitasse Nicatorem Seleucum quo tempore sit ab Ptolemæo Cerauno interfectus. a Portis Caucasiis ad Pontum CC esse constat fere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
