Plinius Maior, Naturalis Historia
Non est omittenda in picturæ mentione celebris circa Lepidum fabula, siquidem in triumviratu quodam loco deductus a magistratibus in nemorosum hospitium minaciter cum iis postero die expostulavit somnum ademptum sibi volucrum concentu; at illi draconem in longissima membrana depictum circumdedere luco, eoque terrore aves tune siluisse narratur et postea posse compesci. Ceris pingere ac picturam inurere quis primus excogitaverit, non constat. quidam Aristidis inventum putant, postea consummatum a Praxitele; sed aliquanto vetustiores encaustæ picturæ exstitere, ut Polygnoti et Nicanoris, Mnesilai Pariorum. Elasippus quoque Æginæ picturæ suæ inscripsit ἐνέκαεν, quod profecto non fecisset nisi encaustica inventa. Pamphilus quoque, Apellis præceptor, non pinxisse solum encausta, sed etiam docuisse traditur Pausian Sicyonium, primum in hoc genere nobilem. Bryetis filius hic fuit eiusdemque primo discipulus . pinxit et ipse penicillo parietes Thespiis, cum reficerentur quondam a Polygnoto picti, multumque comparatione superatus existimabatur, quoniam non suo genere certasset. idem et lacunaria primus pingere instituit nec camaras ante eum taliter adornari mos fuit; parvas pingebat tabellas maximeque pueros. hoc æmuli interpretabantur facere eum, quoniam tarda picturæ ratio esset illa. quam ob rem daturus ei celeritatis famam absolvit uno die tabellam, quæ vocata est hemeresios, puero picto. amavit in iuventa Glyceram municipem suam, inventricem coronarum , certandoque imitatione eius ad numerosissimam florum varietatem perduxit artem illam. postremo pinxit et ipsam sedentem cum corona, quæ e nobilissimis tabula est, appellata stephanoplocos, ab aliis stephanopolis, quoniam Glycera venditando coronas sustentaverat paupertatem. huius tabulæ exemplar, quod apographon vocant, L. Lucullus duobus talentis emit .... Dionysius Athenis. Pausias autem fecitet grandes tabulas, sicut spectatam in Pompei porticu boum immolationem. eam primus invenit picturam, quam postea imitati sunt multi, æquavit nemo. ante omnia, cum longitudinem bovis ostendi vellet, adversum eum pinxit, non traversum, et abunde intellegitur amplitude. dein, cum omnes, quæ volunt eminentia videri, candicanti faciant colore, quæ condunt, nigro, hic totum bovem atri coloris fecit umbræque corpus ex ipsa dedit, magna 20 prorsus arte in æquo extantia ostendente et in confracto solida omnia. Sicyone et hic vitam egit, diuque illa fuit patria picturæ. tabulas inde e publico omnes propter æs alienum civitatis addictas Scauri ædilitas Romam transtulit. Post eum eminuit longe ante omnes Euphranor Isthmius olympiade CIIII, idem qui inter fictores dictus est nobis. fecit et colossos et marmorea et typos scalpsit, docilis ac laboriosus ante omnes et in quocumque genere excellens ac sibi æqualis. hic primus videtur expressisse dignitates heroum et usurpasse symmetrian, sed fuit in universitate corporum exilior et capitibus articulisque grandior. volumina quoque composuit de symmetria et coloribus. opera eius sunt equestre proelium, XII dei, Theseus, in quod dixit eundem apud Parrhasium rosa pastum esse, suum vero carne. nobilis eius tabula Ephesi est, Ulixes simulata insania bovem cum equo iungens et palliati cogitantes , dux gladium condens. Eodem tempore fuere Cydias, cuius tabulam Argonautas HS CXXXXIIII Hortensius orator mercatus est eique ædem fecit in Tusculano suo, Euphranoris autem discipulus Antidotus . huius est clipeo dimicans Athenis et luctator tubicenque inter pauca laudatus. ipse diligentior quam numerosior et in coloribus severus maxime inclaruit discipulo Nicia Atheniense, qui diligentissime mulieres pinxit. lumen et umbras custodiit atque ut eminerent e tabulis picturæ maxime curavit. operum eius Nemea advecta ex Asia Romam a Silano, quam in curia diximus positam, item Liber pater in æde Concordiæ, Hyacinthus, quem Cæsar Augustus delectatus eo secum deportavit Alexandrea capta, et ob id Tiberius Cæsar in templo eius dicavit hanc tabulam et Danæn, Ephesi vero est megabyzi, sacerdotis Ephesiæ Dianæ, sepulchrum, Athenis necyomantea Homeri. hanc vendere Attalo regi noluit talentis LX potiusque patriæ suæ donavit abundans opibus. fecit et grandes picturas, in quibus sunt Calypso et Io et Andromeda; Alexander quoque in Pompei porticibus præcellens et Calypso sedens huiceidem adscribuntur. quadripedum prosperrime canes expressit. hic est Nicias, de quo dicebat Praxiteles interrogatus , quæ maxime opera sua probaret in marmoribus: quibus Nicias manum admovisset; tantum circumlitioni eius tribuebat. non satis discernitur, alium eodem nomine an hunc eundem quidam faciant olympiade CXII. Niciæ conparatur et aliquando præfertur Athenion Maronites, Glaucionis Corinthii discipulus, austerior colore et in austeritate iucundior, ut in ipsa pictura eruditio eluceat. pinxit in templo Eleusine phylarchum et Athenis frequentiam, quam vocavere syngenicon, item Achillem virginis habitu occultatum Ulixe deprendente et in una tabula VI signa, quaque maxime inclaruit, agasonem cum equo. quod nisi in iuventa obiiset, nemo compararetur. Est nomen et Heraclidi Macedoni. initio naves pinxit captoque Perseo rege Athenas commigravit. ubi eodem tempore erat Metrodorus, pictor idemque philosophus, in utraque scientia magnæ auctoritatis. itaque cum L. Paulus devicto Perseo petiisset ab Atheniensibus, ut ii sibi quam probatissimum philosophum mitterent ad erudiendos liberos, item pictorem ad triumphum excolendum, Athenienses Metrodorum elegerunt, professi eundem in utroque desiderio præstantissimum, quod ita Paulus quoque iudicavit. Timomachus Byzantius Cæsaris dictatoris ætate Aiacem et Mediam pinxit, ab eo in Veneris Genetricis æde positas, LXXX talentis venundatas. talentum Atticum $X$ VI taxat M. Varro. Timomachi æque laudantur Orestes, Iphigenia in Tauris et Lecythion, agilitatis exercitator, cognatio nobilium , palliati, quos dicturos pinxit, alterum stantem, alterum sedentem. præcipue tamen ars ei favisse in Gorgone visa est. Pausiæ filius et discipulus Aristolaus e severissimis pictoribus fuit, cuius sunt Epaminondas, Pericles, Media, Virtus, Theseus, imago Atticæ plebis, boum immolatio.— Sunt quibus et Nicophanes, eiusdem Pausiæ discipulus, placeat diligentia, quam intellegant soli artifices, alias durus in coloribus et sile multus. nam Socrates iure omnibus placet; tales sunt eius cum Æsculapio filiæ Hygia, Ægle, Panacea, Iaso et piger, qui appellatur Ocnos, spartum torquens, quod asellus adrodit. Hactenus indicatis proceribus in utroque genere non silebuntur et primis proximi: Aristoclides, qui pinxit ædem Apollinis Delphis. Antiphilus puero ignem conflante laudatur ac pulchra alias domo splendescente ipsiusque pueri ore, item lanificio, in quo properant omnium mulierum pensa, Ptolemæo venante, sed nobilissimo Satyro cum pelle pantherina, quem aposcopeuonta appellant, Aristophon Ancæo vulnerato ab apro cum socia doloris Astypal æa numerosaque tabula, in qua sunt Priamus, Helena, Credulitas, Ulixes, Deiphobus, Dolus. Androbius pinxit Scyllum ancoras præcidentem Persicæ classis, Artemon Danæn mirantibus eam prædonibus, reginam Stratonicen, Herculem et Deianiram, nobilissimas autem, quæ sunt in Octaviæ operibus, Herculem ab Oeta monte Doridos exusta mortalitate consensu deorum in cælum euntem, Laomedontis circa Herculem et Neptunum historiam; Alcimachus Dioxippum, qui pancratio Olympiæ citra pulveris iactum, quod vocant ἀκονιτί, vicit; Coenus stemmata. Ctesilochus , Apellis discipulus, petulanti pictura innotuit, love Liberum parturiente depicto mitrato et muliebriter ingemescente inter obstetricia dearum, Cleon Cadmo, Ctesidemus Oechaliæ expugnatione, Laodamia, Ctesicles reginæ Stratonices iniuria. nullo enim honore exceptus ab ea pinxit volutantem cum piscatore, quem reginam amare sermo erat, eamque tabulam in portu Ephesi proposuit, ipse velis raptus. regina tolli vetuit, utriusque similitudine mire expressa. Cratinus comoedos Athenis in pompeo pinxit; Eutychides bigam: regit Victoria. Eudorus scæna spectatur—idera et ex ære signa fecit—, Hippys Neptuno et Victoria. Habron amicam et Concordiam pinxit et deorum simulacra, Leontiscus Aratum victorem cum tropæo, psaltriam, Leon Sappho, Nearchus Venerem inter Gratias et Cupidines, Herculem tristem insaniæ pænitentia , Nealces Venerem, ingeniosus et sollers, .... ime siquidem, cum proelium navale Persarum et Ægyptiorum pinxisset, quod in Nilo [cuius est aqua maris similis] factum volebat intellegi, argumento declaravit quod arte non poterat: asellum enim bibentem in litore pinxit et crocodilum insidiantem ei; Oenias syngenicon, Philiscus officinam pictoris ignem conflante puero, Phalerion Scyllam, Simonides Agatharchum et Mnemosynen, Simus iuvenem requiescentem, officinam fullonis quinquatrus celebrantem, idemque Nemesim egregiam, Theorus se inungentem, idem ab Oreste matrem et Ægisthum interfici, bellumque Iliacum pluribus tabulis, quod est Romæ in Philippi porticibus , et Cassandram, quæ est in Concordiæ delubro, Leontium Epicuri cogitantem, Demetrium regem, Theon Orestis insaniam, Thamyram citharoedum, Tauriscus discobolum , Clytæmestram, Paniscon, Polynicen regnum repetentem et Capanea. Non omittetur inter hos insigne exemplum. namque Erigonus, tritor colorum Nealcæ pictoris, in tantum ipse profecit, ut celebrem etiam discipulum reliquerit Pasiam, fratrem Æginetæ fictoris. illud vero perquam rarum ac memoria dignum est, suprema opera artificum inperfectasque tabulas, sicut Irim Aristidis, Tyndaridas Nicomachi, Mediam Timomachi et quam diximus Venerem Apellis, in maiore admiratione esse quam perfecta, quippe in iis liniamenta reliqua ipsæque cogitationes artificum spectantur , atque in lenocinio commendationis dolor est manus, cum id ageret, exstinctæ. Sunt etiamnum non ignobiles quidem, in transcursu tamen dicendi Aristocydes, Anaxander, Aristobulus Syrus, Arcesilas, Tisicratis filius, Coroebus, Nicomachi discipulus, Charmantides Euphranoris, Dionysodorus Colophonius, Dica eogenes, qui cum Demetrio rege vixit, Euthymides, Heraclides Macedo, Milon Soleus, Pyromachi statuarii discipuli, Mnasitheus Sicyonius, Mnasitimus, Aristonidæ filius et discipulus, Nessus, Habronis filius, Polemon Alexandrinus, Theodorus Samius et Stadios, Nicosthenis discipuli, Xenon, Neoclis discipulus, Sicyonius. Pinxere et mulieres: Timarete, Miconis filia, Dianam, quæ in tabula Ephesi est antiquissimæ picturæ; Irene, Cratini pictoris filia et discipula, puellam, quæ est Eleusine , Calypso, senem et præstigiatorem Theodorum, Alcisthenen saltatorem; Aristarete, Nearchi filia et discipula, Æsculapium. laia Cyzicena, perpetua virgo, M. Varronis iuventa Romæ et penicillo pinxit et cestro in ebore imagines mulierum maxime et Neapoli anum in grandi tabula, suam quoque imaginem ad speculum. nec ullius velocior in pictura manus fuit, artis vero tantum, ut multum manipretiis antecederet celeberrimos eadem ætate imaginum pictores Sopolim et Dionysium, quorum tabulæ pinacothecas inplent. pinxit et quædam Olympias, de qua hoc solum memoratur, discipulum eius fuisse Autobulum. Encausto pingendi duo fuere antiquitus genera, cera et in ebore cestro, id est vericulo, donec classes pingi coepere. hoc tertium accessit resolutis igni ceris penicillo utendi, quæ pictura navibus nec sole nec sale ventisve corrumpitur. Pingunt et vestes in Ægypto, inter pauca mirabili genere, candida vela, postquam attrivere, inlinentes non coloribus, sed colorem sorbentibus medicamentis. hoc cum fecere, non apparet in velis, sed in cortinam pigmenti ferventis mersa post momentum extrahuntur picta. mirumque , cum sit unus in cortina colos, ex illo alius atque alius fit in veste accipientis medicamenti qualitate mutatus , nec postea ablui potest. ita cortina, non dubie confusura colores, si pictos acciperet, digerit ex uno pingitque , dum coquit, et adustæ eæ vestes firmiores usibus fiunt quam si non urerentur.—
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
