Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 34, cap. 11

Et scoria æris simili modo lavatur, minore effectu quam ipsum æs. sed et æris flos medicinæ utilis est. fit ære fuso et in alias fornaces tralato; ibi flatu crebriore excutiuntur veluti milii squamæ, quas vocant florem; cadunt autem, cum panes æris aqua refrigerantur, rubentque similiter squamæ æris, quam vocant lepida, et sic adulteratur flos, ut squama veneat pro eo. est autem squama æris decussa vi clavis, in quos panes ærei feruminantur , in Cypri maxime officinis. omnis differentia hæc est, quod squama excutitur ictu isdem panibus, flos cadit sponte. squamæ est alterum genus suptilius, ex summa scilicet lanugine decussum, quod vocant stomoma. Atque hæc omnia medici—quod pace eorum dixisse liceat—ignorant. parent nominibus: in tantum a conficiendis medicaminibus absunt, quod esse proprium medicinæ solebat. nunc quotiens incidere in libellos, componere ex iis volentes aliqua, hoc est inpendio miserorum experiri commentaria, credunt Seplasiæ omnia fraudibus corrumpenti. iam quidem facta emplastra et collyria mercantur, tabesque mercium aut fraus Seplasiæ sic excitetur! Et squama autem et flos uruntur in patinis fictilibus aut æreis, dein lavantur ut supra ad eosdem usus; squama et amplius narium carnosa vitia, item sedis, et gravitates aurium per fistulam in eas flatu inpulsa et uvas oris farina admota tollit et tonsillas cum melle. fit ex candido ære squama lounge Cypria inefficacior. nec non urina pueri prius macerant clavos panesque quidam excussuri squamam , teruntque et aqua pluvia lavant. dant et hydropicis eam drachmis II in mulsi hemina et inlinunt cum polline. Æruginis quoque magnus usus est. pluribus fit ea modis. namque et lapidi, ex quo coquitur æs, deraditur , et ære candido perforato atque in cadis suspenso super acetum acre opturatumque operculo. multo probatior est, si hoc idem squamis fiat. quidam vasa ipsa candidi æris fictilibus condunt in acetum raduntque decumo die. alii vinaceis contegunt totidemque post dies radunt, alii delimatam æris scobem aceto spargunt versantque spathis sæpius die, donec absumatur. eandem scobem alii terere in mortariis æreis ex aceto malunt. ocissime vero contingit coronariorum recisamentis in acetum id additis. adulterant marmore trito maxime Rhodiam æruginem, alii pumice aut cummi. præcipue autem fallit atramento sutorio adulterata; cetera enim dente deprehenduntur stridentia in frendendo. experimentum in vatillo ferreo, nam quæ sincera est, suum colorem retinet, quæ mixta atramento, rubescit. deprehenditur et papyro galla prius macerato, nigrescit enim statim ærugine inlita. deprehenditur et visu maligne virens. sed sive sinceram sive adulteram aptissimum est elui siccatamque in patina nova uri ac versari, donec favilla fiat; postea teritur ac reconditur. aliqui in crudis fictilibus urunt, donec figlinum percoquatur. nonnulli et tus masculum admiscent. lavatur autem ærugo sicut cadmea. vis eius collyriis oculorum aptissima et delacrimationibtus mordendo proficiens , sed ablui necessarium penicillis calidis, donec rodere desinat.— Hieracium vocatur collyrium, quod ea maxime constat. temperatur autem id hammoniaci unciis IIII, æruginis Cypriæ II, atramenti sutorii, quod chalcanthum vocant, totidem, misyos una, croci VI. hæc omnia trita aceto Thasio colliguntur in pilulas, excellentis remedii contra initia glaucomatum et suffusionum, contra caligines aut scabritias et albugines et genarum vitia. cruda autem ærugo volnerariis emplastris miscetur. oris etiam gingivarumque exulcerationes mirifice emendat et labrorum ulcera cum oleo. quod si et cera addatur, purgat et ad cicatricem perducit. ærugo et callum fistularum erodit vitiorumque circa sedem sive per se sive cum hammoniaco inlita vel collyrii modo in fistulas adacta . eadem cum resinæ terebinthinæ tertia parte subacta lepras tollit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑