Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 32, cap. 11

Peractis aquatilium dotibus non alienum videtur indicare per tot maria, tam vasta et tot milibus passuum terræ infusa extraque circumdata mensura, pæne ipsius mundi quæ intellegatur, animalia centum quadraginta quattuor omnino generum esse eaque nominatim complecti, quod in terrestribus volucribusque fieri non quit. neque enim omnis Indiæ Æthiopiæque aut Scythiæ desertorumve novimus feras ant volucres, cum hominum ipsorum multo plurimæ sint differentiæ, quas invenire potuimus. accedat his Taprobane insutæque aliæ atque aliæ oceani fabulose narratæ. profecto convieniet non posse omnia genera in contemplationem universam vocari. at, Hercules, in tanto mari oceanoque qulæ nascuntur certa sunt, notioraque, quod miremur, quæ profundo natura mersit. Ut a beluis ordiamur, arbores, physeteres, ballænæ, pistrices, Tritones, Nereides, elephanti, homines qui marini vocantur, rotæ, orcæ, arietes, musculi et alii piscium forma arietes, delphini celebresque Homero vituli, luxuriæ vero testudines et medicis fibri—quorum generis lutras nusquam mari accepimus mergi, tantum marina dicentes—, iam caniculæ, drinones, cornutæ, gladii, serræ, communesque terræ, mari, amni hippopotami, crocodili, et amni tantum ac mari thynni, thynnides, siuri , coracini, percæ. Peculiares autem maris acipenser, aurata, asellus, acharne, aphye, alopex, anguilla, araneus, boca, batia, bacchus, batrachus, belonæ, quos aculeatos vocamus, balanus, corvus, citharus, rhomborum generis pessimus, chalcis, cobio, callarias, asellorum generis, ni minor esset, coliæ sive Parianus sive Sexitanus a patria Bætica, lacertorum minimi, ab iis nostrates, cybium—ita vocatur concisa pelamys, quæ post XL dies a Ponto in Mæotim revertitur—, cordyla—et hæc pelamys pusilla; cum in Pontum a Mæotide exit, hoc nomen habet—, cantharus , callionymus sive uranoscopos, cinædi, soli piscium lutei, cnide, quam nos urticam vocamus, cancrorum genera, chemæ striatæ, chemæ leves, chemæ peloridum generis, varietate distantes et rotunditate, chemæ glycymarides, quæ sunt maiores quam pelorides, coluthia sive coryphia, concharum genera, inter quæ et margaritiferæ, cochhloe, quorum generis pentadactyli, item helices (ab aliis actinophoroe dicuntur), quibus radii; .... cantant—ext???a hæc sunt rotundæ in oleario usu cocleæ—, cucum???s, cynops, cammarus, cynosdexia, draco—quidam aliud volunt esse dracunculum; est autem gerriculæ ampl???e similis, aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes; sic ut scorpio lædit, dum manu tollitur—erythinus, echenais, echinus, elephanti locustarum generis nig???i, pedibus quaternis bisulcis—præterea bracchia iis II binis articulis singulisque forcipibus denticulatis—, fabri sive zæi, glauciscus, glanis, gonger, gerres, galeos, garos, hippos, hippuros, hirundo, halipleumon, hippocampos, hepar, ictinus, iulis, lacertorum genera, lolligo volitans, locustæ, lucerna, lelepris, lamirus, lepus, leones, quorum bracchia cancris similia sunt—reliqua pars locustæ—, mullus, merula inter saxatiles laudata, mugil, melanurus, mena, mæotes, murena, mys, mitulus, myiscus, murix oculata, ophidion, ostreæ, otia, orcynus—hic est pelamydum generis maximus neque ipse redit in Mæotim, similis tritomi, vetustate melior—, orbis, orthagoriscus, phager, phycis saxatilium quædam, pelamys—earum generis maxima apolectum vocatur, durius tritomo—, porcus, phthir, passer, pastinaca, polyporum genera, pectines—maximi et in his nigerrimi æstate laudatissimi , hi autem Mytilenis, Tyndaride, Salonis, Altini, Chia in insula, Alexandriæ in Ægypto—, pectunculi, purpuræ , pegrides, pina, pinoteres, rhine, quem squatum vocamus, rhombus, scarus, principalis hodie, solea, sarg is, squilla, sarda—ita vocatur pelamys longa ex ocealo veniens—, scomber, salpa, sorus, scorpæna, scorpio, salax, sciæna, sciadeus, scolopendra, smyrus, sepia, stroiabus , solen sive aulos sive donax sive onyx sive dactylls, spondyli, smarides, stellæ, spongeæ, turdus, inter saxatiles nobilis, thynnis, thranis, quem alii xiphian vocant thrissa, torpedo, tethea, tritomum pelamydum genesis magni, ex quo terna cybia fiunt, veneria, uva, xiphias. His adiciemus ab Ovidio posita animalia, quæ apud neminem alium reperiuntur, sed fortassis in Pon o nascentia, ubi id volumen supremis suis temporibus inchoavit : bovem, cercyrum in scopulis viventem, orphun rubentemque erythinum, iulum pictas mormyras aureique coloris chrysophryn, præterea percam, tragum et placentem cauda melanurum, epodas lati generis. præter hæ insignia piseium tradit: channen ex se ipsam concipere, glauc-um æstate nunquam apparere, pompilum, qui semper comitetur navium cursus, ehromin, qui nidificet in aquis. helopem dicit esse nostris incognitum undis, ex quo apparent falli eos, qui eundem acipenserem existimaverint. helopi palmam saporis inter pisces multi dedere. Sunt præterea a nullo auctore nominati. sudis Latine appellatur, Græce sphyræna, rostro similis nomini, magnitudine inter amplissimos; rarus is et non degenerat. appellantur et pernæ concharum generis, circa Pontias insulas frequentissimæ. stant velut suillum crus e longo in harena defixæ hiantesque, qua latitudo est, pedali non minus spatio cibum venantur; dentes circuitu marginum habent pectinatim spissatos; intus spondyli grandis caro est. et hyænam piscem vidi in Ænaria insula captum. —Exeunt præter hæc et purgamenta aliqua relatu indigna et algis potius adnumeranda quam animalibus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑