Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 3, cap. 11

A Lacinio promunturio secundus Europæ sinus incipit, magno ambitu flexus et Acroceraunio Epiri finitus promunturio, a quo abest LXXV. oppidum Croto, amnis Neæthus, oppidum Thuri inter duos amnes Crathim et Sybarim, ubi fuit urbs eodem nomine. similiter est inter Sirim et Acirim Heraclea, aliquando Siris vocitata. flumina Talandrum, Casuentum, oppidum Metapontum, quo tertia Italiæ regio finitur. mediterranei Bruttiorum Aprustani tantum; Lucanorum autem Atinates, Bantini, Eburini, Grumentini, Potentini, Sontini, Sirini, Tergilani, Vrsentini, Volcentani, quibus Numestrani iunguntur. præterea interisse Thebas Lucanas Cato auctor est, et Pandosiam Lucanorum urbem fuisse Theopompus, inqua Alexander Epirotes occubuerit. Conectitur secunda regio amplexa Hirpinos, Calabriam, Apuliam, Sallentinos, CCL sinu qui Tarentinus appellatur ab oppido Laconum—in recessu hoc intimo situm, contributa eo maritima colonia, quæ ibi fuerat, abest CXXXVI a Lacinio promunturio —, adversam ei calabriam in pæninsulam emittens. Græci Messapiam a duce appellavere et ante Peucetiam a Peucetio Oenotri fratre in Sallentino agro. inter promunturia C??? intersunt. latitudo pæninsulæ a Tarento Brundisium terreno itinere XXXXV patet multoque brevius a portu Sasine. oppida per continentem a Tarento Vria, cui cognomen ob Apulam Messapiæ, Aletium, in ora vero Senum, Callipolis, quæ nunc est Anxa, LXXV a Tarento. inde XXXIII promunturium quod Acran Iapygiam vocant, quo longissime in maria excurrit Italia. ab eo Basta oppidum et Hydruntum decem ac novem milia passuum, ad discrimen Ionii et Hadriatici maris, qua in Græciam brevissimus transitus, ex adverso Apolloniatum oppidi latitudine intercurrentis freti L??? non amplius. hoc intervallum pedestri continuare transitu pontibus iactis primum Pyrrus Epiri rex cogitavit, post eum M. Varro, cum classibus Pompei piratico bello præesset; utrumque aliæ inpedivere curæ. ab Hydrunte Soletum desertum, dein Fratuentium, portus Tarentinus, statio Miltopes, Lupia, Balesium, Cælia,Brundisium L??? p. ab Hydrunte, in primis Italiæ portu nobile ac velut certiore transitu sicuti longiore, excipiente Illyrici urbe Durrachio CCXXV traiectu. Brundisio conterminus Poediculorum ager. novem adulescentes totidemque virgines ab Illyriis XII populos genuere. Poediculorum oppida Rudiæ, Gnatia, Barium, amnes Iapyx a Dædali filio rege, a quo et Iapygia Acra, Pactius, Aufidus ex Hirpinis montibus Canusium, præfluens. hinc Apulia Dauniorum cognomine a duce Diomedis socero, in qua oppidum Salapia Hannibalis meretricio amore inclutum, Sipuntum, Vria, amnis Cerbalus, Dauniorum finis, portus Aggasus, promunturium montis Gargani, a Sallentino sive Iapygio CCXXXIIII ambitu Gargani, portus Garnæ, lacus Pantanus, flumen portuosum Fertor. Teanum Apulorum itemque Larinum, Cliternia, Tifernus amnis. inde regio Frentana. ita Apulorum genera tria: Teani a duce e Grais; Lucani subacti a Calchante, quæ nunc loca tenent Atinates; Dauniorum præter supra dicta coloniæ Luceria, Venusia, oppida Canusium, Arpi, aliquando Argos Hippium Diomede condente, mox Argyripa dictum. Diomedes ibi delevit gentes Monadorum Dardorumque et urbes duas, quæ in proverbii ludicrum vertere, Apinam et Tricam. cetera intus in secunda region Hirpinorum colonia una Beneventum auspicatius mutato nomine , quæ quondam appellata Maleventum, Æculani, Aquiloni , Abellinates cognomine Protropi, Compsani, Caudini, ligures qui cognominantur Corneliani et qui Bæbiani, Vescellani. Ausculani, Aletrini, Abellinates cognominati Marsi, Atrani, Æcani, Alfellani, Atinates, Arpani, Borcani, collatini, Corinenses et nobiles clade Romana Cannenses, Dirini, Forentani, Genusini, Herdonienses, Irini, Larinates cognomine Frentani, Metinates ex Gargano, Mateolani, Neretini, Natini, Rubustini, Silvini, Strapellini, Turnantini, Vibinates, Venusini, Vlurtini. — Calabrorum mediterranei Æzetini, Apamestini, Argetini, Butuntinenses, Deciani, Grumbestini, Norbanenses, Palionenses, Stulnini, Tutini. — Sallentinorum Aletini, Basterbini, Neretini, Vzentini, Veretini.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑