Plinius Maior, Naturalis Historia
Hypoglossa folia habet figura silvestris myrti, coma spinosa, et in his ceu linguas folio parvo exeunte de foliis. capitis dolores corona ex iis inposita minuit.— Hypecoon in segetibus nascitur, foliis rutæ. natura eius eadem quæ papaveris suco. Idææ herbæ folia sunt quæ oxymyrsines. adh ærent iis velut pampini, in quibus flos. ipsa alvum mensesque et omnem abundantiam sanguinis sistit spissandi cohibendique natura. — Isopyron aliqui phaselion vocant, quoniam folium, quod est aneso simile, in passeoli pampinos torquetur. capitula sunt in summo caule tenuia, plena seminis melanthi, contra tussim et cetera pectoris vitia cum melle aut aqua mulsa, item iocineri utilissimi. Lathyris folia habet multa lactucæ similia, tenuiora, germina multa, in quibus semen tuniculis continetur, ut capparis, quæ cum inaruere, eximuntur grana piperis magnitudine, candida, dulcia, facilia purgatu. hæc vicena in aqua pura aut mulsa pota hydropicos sanant; trahunt et bilem. qui vehementius purgari volunt, cum folliculis ipsis sumunt ea, nam stomachum lædunt; itaque inventum est ut cum pisce aut iure gallinacei sumerentur.— Leontopetalon alii rapadion vocant, folio brassicæ, caule semipedali. alæ numerosæ, semen in cacumine in siliqiis ciceris modo, radix rapo similis, grandis, nigra. nascitur in arvis. radix adversatur omnibus serpentium generibus ex vino pota, nec alia res celerius proficit. datur et ischiadicis. — Lycapsos longioribus quam lactucæ foliis crassioribusque, cauli longo hirsutis adgnatis, multis, cubitalibus, flore parvo, purpureo; nascitur in campestribus. inlinitur cum farina hordeacea igni sacro; sudores in febribus movet suco aquæ calidæ admixto. — Inter omnes herbas lithospermo mihil est mirabilius. aliqui exonychon vocant, alii διὸς πυρόν, alii ʽἡρακλέους. herba quincuncialis fere, foliis duplo maioribus quam rutæ, ramulis surculosis, crassitudine iunci. gerit iuxta folia singulas veluti barbulas et in earum cacuminibus lapillos candore et rotunditate margaritarum, magnitudine ciceris, duritia vero lapidea. ipsi, qua pediculis adhæreant, cavernulas habent et intus semen. nascitur et in Italia, sed laudatissimum in Creta, nec quicquam inter herbas maiore equidem miraculo aspexi. tantus est decor velut aurificum arte alternis inter folia candicantibus margaritis, tam exquisita difficultas lapidis ex herba nascentis. iacere atque humi serpere auctores tradunt; ego volsam, non hærentem vidi. his lapillis drachmæ pondere potis in vino albo calculos frangi pellique constat et stranguriam discuti. neque in alia herbarum fides est certior, ad quam medicinam nata sit, talis autem eius species, ut etiam sine auctore visu statim nosci possit.— Lapis vulgaris iuxta flumina fert muscum siccum, canum. hic fricatur altero lapide addita hominis saliva; illo lapide tangitur inpetigo . qui tangit, dicit: φεύγετε κανθαρίδες, λύκος ἄγριος αἷμα διώκει. Limeum herba appellatur a Gallis, qua sagittas in venatu tingunt medicamento, quod venenum cervarium vocant . ex hac in III modios salivati additur quantum in unam sagittam addi solet; ita offa demittitur boum faucibus in morbis. alligari postea ad præsepia oportet, donec purgentur—insanire enim solent—; si sudor insequetur, aqua frigida perfundi. — Leuce Mercuriali similis nomen ex causa accepit, per medium folium candida linea transcurrente, quare mesoleucon quidam vocant . sucus eius fistulas sanat, ipsa contrita carcinomata. fortassis eadem sit quæ leucas appellatur, contra marina omnia venena efficax. speciem eius auctores non tradunt nec aliud quam silvestrem latioribus foliis esse, efficaciorem hanc semine acriore.— Leucographis qualis esset, scriptum non repperi, quod eo magis miror, quoniam utilis proditur sanguinem excreantibus III obolis cum croco, item coeliacis, trita ex aqua et adposita profluvio feminarum , oculorum quoque medicamentis et explendis ulceribus , quæ fiant in teneris partibus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
