Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 25, cap. 11

Verum et generatim membratimque singulis corporum morbis remedia subtexemus orsi a capite. Alopecias emendat nymphææHeracliæ radix, sive una.... trita inlinantur. polythrix distat a callitriche, quod iuncos albos habet et folia plura maioraque, frutice quoque maior est. defluentem capillum confirmant et densant . item lingulaca, circa fontes nascens, cuius radix admixta combusta teritur cum adipe suis nigræ; id quoque excipitur, ut eius suis, quæ numquam pepererit ; sol deinde plurimum confert inlitæ. similis usus est cyclamini radicis.—Porriginem veratri radix tollit in oleo decocta vel in aqua. —Capitis dolori medetur panacis omnium generum radix in oleo contrita, aristolochia, hiberis adalligata hora vel diutius, si pati possit, comitante balinei usu. medetur et daucum. purgat autem cyclaminos cum melle in nares addita et ulcera capitis sanat inlita. medetur et peristereos. Cacalia sive leontice vocatur, semen margaritis minutis simile, dependens inter folia grandia, in montibus fere. huius grana xv in oleo macerantur, atque ita adverso capillo caput inungitur. Fit et ex callitriche sternumentum. folia sunt lenticulæ, caules iunci tenuissimi, radice minima. nascitur opacis et umidis, gustatu fervens. Hysopum in oleo contritum phthiriasi resistit et prurigini in capite. est autem optimum Cilicium e Tauro monte, dein Pamphylium ac Zmyrnæum. stomacho contrarium , purgat cum fico sumptum per inferna, cum melle vomitionibus. putant et serpentitum ictibus adversari, tritum cum melle et sale et cumino. Lonchitis non, ut plerique existimaverunt, eadem est quæ xiphion aut phasganion, quamquam cuspidi similis semine; habet enim folia porri, rubentia ad radicem et plura quam in caule, capitula personis comicis similia, parvam exserentibus linguam radicibus prælongis. nascitur in sitientibus, e diverso xiphion et phasganion in umidis. cum primum exit, gladii præbet speciem, caule II cubitorum, radice ad nucis abellanæ figuram fimbriata, quam effodi ante messes oportet, siccari in umbra. superior pars eius cum ture trita, æquo pondere admixto vino, ossa fracta capite extrahit aut quicquid in corpore suppuret vel si calcata sint ossa serpentis ; eadem contra venena efficax. —Caput in dolore veratro in oleo vel rosaceo decocto tritoque ungui convenit, peucedano ex oleo vel rosaceo et aceto. tepidum hoc prodest et doloribus, qui plerumque ex dimidia parte capitis sentiuntur, et vertigini . perungunt et radice eius sudoris causa eliciendi, quoniam caustica vis ei est. Psyllion alii cynoides, alii crystallion, alii Sice- licon, alii cynomyiam appellant, radice tenui, supervacua, sarmentosum, fabæ granis in cacuminibus, foliis canino capiti non dissimilibus, seine autem pulici, unde et no- >men. hoc in bacis, ipsa herba in vineis invenitur. vis ad refrigerandum et discutiendum ingens. semen in usu, fronti inponitur in dolore et temporibus ex aceto et rosaceo aut posca; ad cetera inlinitur. acetabuli mensura sextarium aquæ densat ac contrahit ; tunc terere oportet et crassitudinem inlinere cuicumque dolori et collection inflammationique.—Vulneribus capitis medetur aristolochia , fracta extrahens ossa et in alia quidem parte corporis , sed maxime capite; similiter plistolochia.—Thryseli num est non dissimile apio; huius radix commanducata purgat capitis pituitas.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑