Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 20, cap. 11

Apio gratia in volgo est. namque rami lactis potionibus per rura innatant et in condimentis peculiarem gratiam habent. præterea oculis inlitum cum melle, ita ut subinde foveantur ferventi suco decocti, aliisque membrorum epiphoris per se tritum aut cum pane vel polenta inpositum mire auxiliatur. pisces quoque, si ægrotent in piscinis, apio viridi recreantur. verum apud eruditos non aliud erutum terra in maiore sententiarum varietate est. distinguitur sexu. Chrysippus feminam esse dicit crispioribus foliis et duris, crasso caule, sapore acri et fervido; Dionysius... nigriorem, brevem, radicis ..., vermiculos gignentem; ambo neutrum ad cibos admittendum, immo omnino nefas, namque id defunctorum epulis feralibus dicatum esse—visus quoque claritati inimicum —[caule feminæ vermiculos gigni] ideoque eos, qui ederint, sterilescere, mares feminasve; in puerperiis vero ab eo cibo comitiales fieri qui ubera hauriant; innocentiorem tamen esse marem. eaque causa est, ne inter nefastos frutex damnetur. mammarum duritiam inpositis foliis emollit. suaviores aquas potui incoctum præstat. suco maxime radicis cum vino lumborum dolores mitigat, eodem iure instillato gravitatem aurium. semine urinam ciet, menstrua ac secundas partus et si foveantur semine decocto. suggillata reddit colori cum ovi albo inlitum. at ex aqua coctum potumque renibus medetur, in frigida tritum oris ulceribus. semen cum vino vel radix cum vetere vino vesicæ calculos frangunt. semen datur et arquatis ex vino albo. Apiastrum Hyginus quidem melissophyllum appellat , sed in confessa damnatione est venenatum in Sardinia. contexenda enim sunt omnia ex eodem nomine apud Græcos pendentia. Olusatrum, quod hipposelinum vocant, adversatur scorpionibus. poto semine torminibus et interaneis medetur ; item difficultatibus urinæ semen eius decoctum ex mulso potum. radix in vino decocta calculos pellit et lumborum ac lateris dolores. canis rabiosi morsibus potum et inlitum medetur. sucus eius algentes calefacit potus. quartum genus ex eodem aliqui faciunt oreoselinum, pal- mum alto frutice recto, semine cumino simili, urinæ et menstruis efficax. heleoselino vis privata contra araneos; eo et oreoselino feminæ purgantur e vino.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑