Plinius Maior, Naturalis Historia
Mili præcipuus ad fermenta usus e musto subacti in annuum tempus. simile fit e tritici ipsius furfuribus minutis et optimis e musto albo triduo maceratis, subactis ac sole siccatis. inde pastillos in pane faciendo dilutos cum similagine seminis fervefaciunt atque ita farinæ miscent, sic optimum panem fieri arbitrantes. Græci in binos semodios farinæ satis esse bessem fermenti constituere . et hæc quidem genera vindemiis tantum fiunt; quo libeat vero tempore ex aqua hordeoque bilibres offæ ferventi foco vel fictili patina torrentur cinere et carbone, usque dum rubeant. postea operiuntur in vasis, donec acescant. hinc fermentum diluitur. cum fieret autem panis hordeacius, ervi aut cicerculæ farina ipse fermentabatur; iustum erat II libræ in v semodios. nunc fermentum fit ex ipsa farina, quæ subigitur priusquam addatur sal, ad pultis modum decocta et relicta, donec acescat. vulgo vero nec suffervefaciunt, sed tantum pridie adservata materia utuntur, palamque est naturam acore fermentari, sicut evalidiora esse corpora, quæ fermentato pane alantur, quippe cum apud veteres ponderosissimo cuique tritico præcipua salubritas perhibita sit. Panis ipsius varia genera persequi supervacuum videtur, alias ab opsoniis appellati, ut ostrearii, alias a deliciis , ut artolagani, alias a festinatione, ut speustici, nec non a coquendi ratione, ut furnacei vel artopticii aut in clibanis cocti, non pridem etiam e Parthis invecto quem aquaticum vocant, quoniam aqua trahitur ad tenuem et spongiosam inanitatem, alii Parthicum. summa laus siliginis bonitate et cribri tenuitate constat. quidam ex ovis aut lacte subigunt, butyro vero gentes etiam pacatæ, ad operis pistorii genera transeunte cura. durat sua Piceno in panis inventione gratia ex alicæ materia. eum novem diebus maceratum decumo ad speciem tractæ subigunt uvæ passæ suco, postea in furnis ollis inditum, quæ rumpantur ibi, torrent. neque est ex eo cibus nisi madefacto, quod fit lacte maxime mulso. Pistores Romæ non fuere ad Persicum usque bellum annis ab urbe condita super DLXXX. ipsi panem faciebant Quirites, mulierumque id opus maxime erat, sicut etiam nunc in plurimis gentium. artoptas iam Plautus appellat in fabula, quam Aululariaminscripsit, magna ob id concertatione eruditorum, an is versus poetæ sit illius, certumque fit Atei Capitonis sententia cocos tum panem lautioribus coquere solitos, pistoresque tantum eos, qui far pisebant, nominatos. nec cocos vero habebant in servitiis, eosque ex macello conducebant. cribrorum genera Galliæ sætis equorum invenere, Hispaniæ lino excussoria et pollinaria, Ægyptus papyro atque iunco. <1> Sed inter prima dicatur et alicæ ratio præstantissimæ saluberrimæque, quæ palma frugum indubitata Italiæ contingit. fit sine dubio et in Ægypto, sed admodum spernenda, in Italia vero pluribus locis, sicut Veronensi Pisanoque agro, in Campania tamen laudatissima. campus est subiacens montibus nimbosis, totus quidem XL p. planities. terra eius, ut protinus soli natura dicatur , pulverea summa, inferior bibula et pumicis vice fistul osa quoque. montium culpa in bonum cedit. crebros enim imbres percolat atque transmittit, nec dilui aut madere voluit propter facilitatem culturæ, eadem acceptum umorem nullis fontibus reddit, sed temperate concoquens intra se vice suci continet. seritur toto anno, panico semel , bis farre. et tamen vere segetes, quæ interquievere, fundunt rosam odoratiorem sativa. adeo terra non cessat parere, unde volgo dictum, plus apud Campanos unguenti quam apud ceteros olei fieri. quantum autem universas terras campus Campanus antecedit, tantum ipsum pars eius, quæ Leboriæ vocantur, quem Phlegræum Græci appellant. finiuntur Leboriæ via ab utroque latere consulari , quæ a Puteolis et quæ a Cumis Capuam ducit. <2> Alica fit e zea, quam semen appellavimus. tunditur granum eius in pila lignea, ne lapidis duritia conterat, mobili, ut notum est, pilo vinctorum poenali opera. primori inest pyxis ferrea. excussis inde tunicis iterum isdem armamentis nudata conciditur medulla. ita fiunt alicæ tria genera: minimum ac secundarium, grandissimum vero aphærema appellant. nondum habent candorem suum, quo præcellunt, iam tamen Alexandrinæ præferuntur. postea, mirum dictu, admiscetur creta, quæ transit in corpus coloremque et teneritatem adfert. invenitur hæc inter Puteolos et Neapolim in colle Leucogæo appellato, extatque divi Augusti decretum, quo annua ducena milia Neapolitanis pro eo numerari iussit e fisco suo, colonial deducens Capuam, adiecitque causam adserendi, quoniam negassent Campani alicam confici sine eo metallo posse. — (In eodem reperitur et sulpur, emicantque fontes Araxi oculorum claritati et volnerum medicinæ dentiumque firmitati .) — <3> Alica adulterina fit maxime quidem e zea, quæ in Africa degenerat. latiores eius spicæ nigrioresque et brevi stipula. pisunt cum harena et sic quoque difficulter deterunt utriculos, fitque dimidia nudi mensura, posteaque gypsi pars quarta inspargitur atque, ut cohæsit, farinario cribro subcernunt. quæ in eo remansit, excepticia appellatur et grandissima est. rursus, quæ transit, artiore cernitur et secundaria vocatur, item cribraria, quæ simili modo in tertio remansit cribro angustissimo et tantum harenas transmittente. alia ratio ubique adulterandi ex tritico: candidissima et grandissima eligunt grana ac semicocta in ollis postea arefaciunt sole ad dimidium rursusque leviter adspersa molis frangunt. ex zea pulchrius quam e tritico fit tragum, quamvis id alicæ vitium sit. candorem autem ei pro creta lactis incocti mixtura confert.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
