Plinius Maior, Naturalis Historia
His proxima amplitudine mala quæ vocamus cotonea et Græce cydonea, e Creta insula advecta. incurvatos trahunt ramos prohibentque crescere parentem. plura eorum genera: chrysomela incisuris distincta, colore ad aurum inclinato, qui candidior nostratia cognominat, odoris præstantissimi. est et Neapolitanis suus honos. minora ex eodem genere struthea odoratiusvibrant, serotino proventu,. præcoci vero mustea. strutheis autem cotonea insita suum genus fecere Mulvianum, quæ sola ex iis vel cruda manduntur , iam et virorum salutatoriis cubiculis inclusa ac simulacris noctium consciis inposita. sunt præterea parva silvestria, e strutheis odoratissima et in sæpibus nascentia. Mala appellamus, quamquam diversi generis, Persica et granata, quæ in Punicis arboribus novem generum dicta sunt. his acinus sub cortice intus, illis lignum in corpore. nec non et quædam e piris libralia appellata amplitudinem sibi ponderis nomine adserunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
