Plinius Maior, Naturalis Historia
Cummim optimam esse ex Ægyptia spina convenit, vermiculatam, colore glauco, puram, sine cortice, dentibus adhærentem. pretium eius in libras X III. deterior ex amygdalis amaris et ceraso, pessima e prunis. fit et in vitibus infantium ulceribus aptissima, et aliquando in olea dentium dolori, ulmo etiam in Coryco monte Ciliciæ ac iunipiro ad nihil utiles, ex ulmi vero cummi et culices ibi nascuntur. fit et e sarcocolla — ita vocatur arbor et cummis — utilissima pictoribus ac medicis, similis pollini turis et ideo candida quam rufa melior. pretium eius quod supra. Nondum palustria attingimus nec frutices amnium; prius tamen quam digrediamur ab Ægypto, et papyri natura dicetur, cum chartæ usu maxime humanitas vitæ constet, certe memoria. et hanc Alexandri Magni victoria repertam auctor est M. Varro, condita in Ægypto Alexandria. antea non fuisse chartarum usam: in palmarum foliis primo scriptitatum , dein quarundam arborum libris. postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta aut ceris; pugillarium enim usum fuisse etiam ante Troiana tempora invenimus apud Homerum, illo vero prodente ne terram quidem ipsam, quæ nunc Ægyptus, intellegitur , cum in Sebennytico et Saite eius nomo omnis charta nascatur, postea adaggeratam Nilo, si quidem a Pharo insula, quæ nunc Alexandriæ ponte iungitur, noctis dieique velifico navigi cursu terram afuisse prodidit. mox æmulatione circa bibliothecas regum Ptolemæi et Eumenis, supprimente chartas Ptolemæo, idem Varro membranas Pergami tradit repertas. postea promiscue repatuit usus rei qua constat inmortalitas hominum. Papyrum ergo nascitur in palustribus Ægypti aut quiescentibus Nili aquis, ubi evagatæ stagnant duo cubita non excedente altitudine gurgitum, bracchiali radicis obliquæ crassitudine, triangulis lateribus, decem non amplius cubitorum longitudine in gracilitatem fastigatum, thyrsi modo 5 cacumen includens, nullo semine aut usu eius alio quam floris ad deos coronandos. radicibus incolæ pro ligno utuntur , nec ignis tantum gratia, sed ad alia quoque utensilia vasorum. ex ipso quidem papyro navigia texunt et e libro vela tegetesque, nec non et vestem, etiam stragula ac funes. mandunt quoque crudum decoctumque, sucum tantum devorantes . nascitur et in Syria circa quem odoratus ille calamus lacum, neque aliis usus est quam inde funibus rex Antigonus in navalibus rebus, nondum sparto communicato. nuper et in Euphrate nascens circa Babylonem papyrum intellectum est eundem usum habere chartæ; et tamen adhuc malunt Parthi vestibus litteras intexere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
