Plinius Maior, Naturalis Historia
arborem vocant gossypinum, fertiliore etiam Tylo minore, quæ distat X p. Iuba circa fruticem lanugines esse tradit linteaque ea Indicis præstantiora, Arabiæ autem arborem, ex qua vestes faciant, cynas vocari, folio palmæ simili. sic Indos suæ arbores vestiunt. in Tylis autem et alia arbor floret albæ violæ specie, sed magnitudine quadriplici, sine odore, quod miremur in eo tractu. est et alia similis, foliosior tamen roseique floris, quem noctu conprimens aperire incipit solis exortu, meridie expandit; incolæ dormire eum dicunt. fert eadem insula et palmas oleasque ac vites et cum reliquo pomorum genere ficos. nulli arborum folia ibi decidunt, rigaturque gelidis fontibus et imbres accipit. Vicinaiis Arabia flagitat quandam generum distinctionem , quoniam fructus constant radice, frutice, cortice, suco, lacrima, ligno, surculo, flore, folio, pomo.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
