Plinius Maior, Naturalis Historia
Domos primum plebei exædificant, deinde regibus. si speratur largior proventus, adiciuntur contubernia et fucis. hæ cellarum minimæ, sed ipsi maiores apibus. sunt autem fuci sine aculeo, velut inperfectæ apes novissimæque a fessis aut iam emeritis inchoatæ, serotinus fetus et quasi servitia verarum apium, quam ob rem imperant iis primosque expellunt in opera, tardantes sine dementia puniunt . neque in opere tantum, sed in fetu quoque adiuvant eas, multum ad calorem conferente turba. certe quo maior eorum fuit multitudo, hoc maior fit et examinum proventus. cum mella coeperunt maturescere, abigunt eos multæque singulos adgressæ trucidant. nec id genus nisi vere conspicitur . fucus ademptis alis in alvum reiectus ipse ceteris adimit. regias imperatoribus futuris in ima parte alvi exstruunt amplas, magnificas, separatas, tuberculo eminentes , quod si exprimatur, non gignuntur. sexangulæ omnes cellæ a singulorum pedum opere. nihil horum stato tempore, sed rapiunt diebus serenis munia. melle uno alterove summum die cellas replent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
