Plinius Maior, Naturalis Historia
alia Dionysodoro fides. neque enim subtraham exemplum vanitatis Græcæ maximum. Melius hic fuit, geometricæ scientia nobilis; senecta diem obiit in patria. funus duxere ei propinquæ, adquas pertinebat hereditas. hæ, cum secutis diebus iusta peragerent, invenisse dicuntur in sepulchre epistulam Dionysodori nomine ad superos scriptam: pervenisse eum a sepulchre ad infimam terram; esse eo stadiorum XLII. nec defuere geometræ qui interpretarentur , significare epistulam a medio terrarum orbe missam, quod deorsum ab summo longissimum esset spatium et idem pilæ medium. ex quo consecuta conputatio est, ut circuitum esse CCLII stadiorum pronuntiarent. Harmonica ratio, quæ cogit rerum naturam sibi ipsam congruere, addit huic mensuræ stadiorumXII terramque XCVI partem totius mundi facit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
