Plinius Maior, Naturalis Historia
verum in montium miraculis ardet Ætna noctibus semper tantoque ævo materia ignium sufficit, nivalis hibernis temporibus egestumque cinerem pruinis operiens. nec in illo tantum natura sævit exustionem terris denuntians: flagrat in Phaselitis mons Chimæra, et quidem inmortali diebus ac noctibus flamma; ignem eius accendi aqua, extingui vero terra aut fimo Cnidius Ctesias tradit. eadem in Lycia Hephæsti montes tæda flammante tacti flagrant, et adeo ut lapides quoque rivorum et harenæ in ipsis aquis ardeant, aliturque ignis ille pluviis; baculo si quis ex iis accenso traxerit sulcum, rivos ignium sequi narrant. flagrat in Bactris Cophanti noctibus vertex. flagrat in Medis et in Sittacene confinio Persidis, Susis quidem ad Turrim Albam XV caminis, maximo eorum et interdiu, campus. Babylone flagrate quadam veluti piscina iugeri magnitudine, Æthiopum iuxta Hesperu montem stellarum modo campi noctu; similiter in Megalopolitanorum agro. nam si intermisit ille iucundus frondemque densi supra se nemoris non adurens et iuxta gelidum fontem semper ardens Nymphæi crater, dira Apolloniatis suis portendit, ut Theopompus tradidit; augetur imbribus egeritque bitumen temperandum fonte illo ingustabili, et alias omni bitumine dilutius. sed quis hæc miretur? in medio mari Hiera et Lipara insulæ Æoliæ iuxta Italiam cum ipso mari arsere per aliquot dies sociali bello, donec legatio senatus piavit. maximo tamen ardet incendio Theon ochema dictum Æthiopum iugum torrentesque solis ardoribus flammas egerit. tot locis, tot incendiis rerum natura terras cremat!
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
