Plinius Maior, Naturalis Historia
Sed iure laudetur in litore Ægyptii maris Alexandria , a Magno Alexandro condita in Africæ parte ab ostio Canopico XII p. iuxta Mareotim lacum, qui locus antea Rhacotes nominabatur. metatus est eam Dinochares architectus pluribus modis memorabili ingenio, XV p. laxitate insessa ad effigiem Macedonicæ chlamydis orbe gyrato laciniosam, dextra lævaque anguloso procursu, iam tum tamen quinta situs parte regiæ dicata. Mareotis lacus a meridiana urbis parte euripo e Canopico ostio mittit ex mediterraneo commercia, insulas quoque plures amplexus, XXX traiectu, CCL ambitu, ut tradit Claudius Cæsar. alii schoenos in longitudinem patere XL faciunt schoenumque stadia XXX: ita fieri longitudinis CL p., tantundem et latitudinis. sunt in honore et intra decursus Nili multa oppida, præcipue quæ nomina ostiis dedere, non omnibus — XII enim reperiuntur superque quattuor, quæ ipsi falsa ora appellant —, sed celeberrimis VII, proximo Alexandriæ Canopico, dein Bolbitino, Sebennytico, Phatmitico, Mendesico, Tanitico ultimoque Pelusiaco. præterea Butos, Pharbæthos, Leontopolis, Athribis, Isidis oppidum, Busiris, Cynopolis, Aphrodites, Sais, Naucratis, unde ostium quidam Naucratiticum nominant quod alii Heracleoticum, Canopico, cui proximum est, præferentes.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
