Plinius Maior, Naturalis Historia
Macedonia postea CL populorum, duobus 33 incluta regibus quondamque terrarum imperio, Emathia antea dicta. hæc ad Epiroticas gentes in solis occasum recedens post terga Magnesiæ atque Thessaliæ infestatur a Dardanis; partem eius septentrionalem Pæonia ac Pelagonia protegunt a Triballis. oppida Ægæ, in quo sepeliri mos reges, Beroea et in regione, quæ Pieria appellatur a nemore, Æginium. in ora Heraclea, flumen Apilas , oppida Pydna, Aloros, amnis Haliacmon. intus Aloritæ, Vallæi, Phylacæi, Cyrrestæ, Tyrissæi, Pella colonia, oppidum Stobi civium Romanorum, mox Antigonea, Europus ad Axium amnem, eodemque nomine per quod Rhoedias fluit, Scydra, Eordæa, Mieza, Gordyniæ. mox in ora Ichnæ, fluvius Axius. ad hunc fine Dardani,Treres, Pieres Macedoniam accolunt. ab hoc amne Pæoniæ gentes Paraxiæi, Eordenses, Almopi, Pelagones, Mygdones. montes Rhodope, Scopius, Orbelus. dein præiacente gremio terrarum Arethusii, Antiochienses, Idomenenses, Doberi , Æstrienses, Allantenses, Audaristenses, Morylli, Garresci , Lyncestæ, Othryonei et liberi Amantini atque Orestæ, coloniæ Bullidenses et Dienses, Xylopolitæ, Scotusæi liberi, Heraclea Sintica, Tymphæi, Toronæi. In ora sinus Macedonica oppidum Chalastra et intus Piloros, Lete medioque litoris flexu Thessalonice liberæ condicionis — ad hanc a Dyrrhachio CCXLV —, Therme in Thermaico sinu, oppida Dicæa, Palinandrea, Scione, promunturium Canastræum, oppida Pallene, Phlegra. qua in regione montes Hypsizonus, Epytus, Alcyon, Elæuomne, oppida Nissos, Phryxelon, Mendæ et in Pallenensi Isthmo quondam Potidæa, nunc Cassandrea colonia, Anthemus, Olophyxus, sinus Mecyberna, oppida Myscella, Ampelos, Torone, Siggos, Stolos, fretum, quo montem Atho Xerxes Persarum rex continenti abscidit in longitudinem passuum MD. mons ipse a planitie excurrit in mariaLXXV passuum, ambitus radicis CL colligit. oppidum in cacumine fuit Acrothoon; nunc sunt Vranopolis, Palæhorium, Thyssus, Cleonæ, Apollonia, cuius incolæ Macrobii cognominantur . oppidum Cassera faucesque alteræ Isthmi, Acanthus, Stagira, Sithone, Heraclea et regio Mygdoniæ subiacens, in qua recedentes a mari Apollonia, Arethusa. in ora rursus Posidium et sinus cum oppido Cermoro, Amphipolis liberum, gens Bisaltæ. dein Macedoniæ terminus amnis Strymon, ortus in Hæmo. memorandum in septem lacus eum fundi, priusquam derigat cursum. Hæc est Macedonia terrarum imperio potita quondam , hæc Asiam, Armeniam, Hiberiam, Albaniam, Cappadociam , Syriam, Ægyptum, Taurum, Caucasum transgressa, hæc in Bactris, Medis, Persis dominata toto oriente possesso , hæc etiam Indiæ victrix per vestigia Liberi Patris atque Herculis vagata. hæc eadem est Macedonia, cuius uno die Paulus Æmilius imperator noster LXXII urbes direptas vendidit. tantam differentiam sortis præstitere duo homines!
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
