Plinius Maior, Naturalis Historia
Achates in magna fuit auctoritate, nunc in nulla est, reperta primum in Sicilia iuxta flumen eiusdem nominis , postea plurimis in terris, excellens amplitudine, numerosa varietatibus, quæ mutant cognomina eius. vocatur enim iaspachates, cerachates, smaragdachates, hæmachates , leucachates, dendrachates, quæ velut arbusculis insignis est, antachates, quæ, cum uritur, murram redolet, corallachates guttis aureis sappiri modo sparsa, qualis copiosissima in Creta. quæ et sacra appellatur. quidam putant contra araneorum et scorpionum ictus eam prodesse. quod in Siculis utique crediderim, quoniam primo eius provinciæ adflatu scorpionum pestis extinguitur. et in India inventæ contra eadem pollent, magnis et aliis miraculis : reddunt enim fluminum species, nemorum, iumentorum etiam. essedariis staticula, equorum ornamenta inde medicisque coticulas faciunt, nam spectasse etiam prodest oculis. sitim quoque sedant in os additæ. Phrygiæ viridia non habent. Thebis Ægyptiis repertæ carent rubentibus venis et albis, hæ quoque contra scorpiones validæ. eadem auctoritas et Cypriis. sunt qui maxime probent vitream perspicuitatem in his. reperiuntur et in Trachinia circa Oetam et in Parnaso et in Lesbo et in Messene similes limitum floribus et in Rhodo. aliæ apud Magos differentiæ sunt in iis: quæ leoninis pellibus similes reperiuntur, potentiam habere contra scorpiones dicunt. in Persis vero suffitu earum tempestates averti et presteras, flumina sisti—argumentum esse, si in ferventes cortinas additæ refrigerent—, sed, ut prosint, leoninis iubis adalligandas, nam hyænæ addita abominantur discordiam domibus. eam vero, quæ unius coloris sit, invictam athletis esse, argumento, quod in ollam plenam olei coiecta cum pigmentis, intra duas horas suffervefacta, unum colorem ex omnibus faciat minii. Acopos nitro colore similis est, pumicosa, guttis aureis stellata. cum hac oleum suffervefactum perunctis lassitudinem , si credimus, solvit.—Alabastritis nascitur in Alabastro Ægypti et in Syriæ Damasco candore interstincto variis coloribus. hæc cremata cum fossili sale et trita gravitates oris et dentium extenuare dicitur.— Alectorias vocant in ventriculis gallinaceorum inventas crystallina specie, magnitudine fabæ, quibus Milonem Crotoniensem usum in certaminibus invictum fuisse videri volunt.—Androdamas argenti nitorem habet [ut adamas], quadratis semper tessellis similis. Magi putant nomen inpositum ab eo, quod impetus hominum et iracundias domet. argyrodamas eadem sit an alia, auctores non explicant . —Antipathes nigra non tralucet. experimentum eius ut coquatur in lacte; facit enim id murræ simile. inmensum quiddam in hac fortassis aliquis expectet, in tot exemplis uni possessione huius nominis data. contra effascinationes auxiliari eam Magi volunt.—Arabica ebori simillima est, et hoc videretur, nisi abnueret duritia. hanc putant contra dolores nervorum prodesse habentibus.— Aromatitis et ipsa in Arabia invenitur, sed et in Ægypto circa Philas, ubique lapidosa et murræ coloris et odoris, ob hoc reginis frequentata. —Asbestos in Arcadiæ montibus nascitur coloris ferrei.—Aspisatim Democritus in Arabia nasci tradit, ignei coloris, et oportere cum cameli fimo splenicis adalligari, inveniri utique in nido Arabicarum alitum; et aliam eodem nomine ibi in Leucopetra nasci, argentei coloris, radiantem; cum..... contra lymphatum habentibus. —Atizoen in India et Persidis Acidane monte nasci, argenteo nitore fulgentem, magnitudine trium digitorum, ad lenticulæ figuram, odoris iucundi, necessariam Magis regem constituentibus.— Augitis non alia videtur multis esse quam callaina. Lapis amphidanes alio nomine chrysocolla appellatur, nascens in Indiæ parte, ubi formicæ eruunt aurum, in quo et invenitur auro similis, quadrata figura. adfirmatur natura eius quæ magnetis esse, nisi quod augere quoque aurum traditur. —Aphrodisiaca ex candido rufa est.— Apsyctos septenis diebus calorem tenet excalefacta igni, nigra ac ponderosa, distinguentibus eam venis rubentibus. putant prodesse contra frigora.—Ægyptillam lacchus intellegit per album sardæ nigraque venis transeuntibus, volgus autem nigra radice, cærulea facie. nomen a loco. Balanitæ duo genera sunt, subviridis et Corinthii æris similitudine, illa a Copto, hæc ab Trogodytica veniens, medias secante flammea vena.—Batrachitas quoque Coptos mittit, unam ranæ similem colore, alteram et venis, tertiam rubetis e nigro.—Baptes, mollis alioqui, odore excellit.—Beli oculus albicans pupillam cingit nigram e medio aureo colore fulgentem et propter speciem sacratissimo Assyriorum deo dicatam. Belum autem aliam, quam sic vocant, in Arbelis nasci Democritus tradit nucis iuglandis magnitudine, vitrea specie. —Baroptenus sive baripe, nigra sanguineis et albis nodis, adalligata proicitur veluti portentosa.—Botryitis alia nigra est, alia pampinea, incipienti uvæ similis.—Bostrychitin Zoroastres crinibus mulierum similiorem vocat.—Bucardia, bubulo cordi similis, Babylone tantum nascitur.—Brontea , capiti testudinum, e tonitribus cadit, ut putant, restinguitque fulmine icta, si credimus.—Boloe in Hibero inveniuntur, glæbæ similitudine. Cadmitis eadem est quæ ostracitis vocatur, nisi quod hanc cæruleæ interdum cingunt bullæ.—Callais sappirum imitatur candidior et litoroso mari similis.— Capnitis quibusdam videtur suum genus habere, pluribus iaspidis fumidæ, ut suo loco diximus.—Cappadocia et in Phrygia nascitur, ebori similis.—Callaicam vocant e turbido callaino. ferunt plures coniunctas semper inveniri . —Catochitis Corsicæ lapis est, ceteris maior et magis mirabilis, si vera traduntur, inpositam manum veluti cummi retinens.—Catoptritis in Cappadocia provenit candore imaginem regerens.—Cepitis sive cepolatitis candida est, venarum coeuntibus lineis in unum.—Ceramitis testæ colorem habet. —Cinædiæ inveniuntur in cerebro piscis eiusdem nominis, candidæ et oblongæ eventuque miræ, si modo est fides præsagire eas habitum maris nubili vel tranquilli.—Ceritis ceræ similis est, circos accipitri, corsoides canitiæ capitis, corallachates curalio, aureis guttis distincta, corallis minio; gignitur in India et Syene. —Crateritis inter chrysolithum et electrum colorem habet, prædura natura.—Crocallis ceras repræsentat.—Cyitis circa Copton nascitur candida et videtur intus habere partum, qui sentiatur etiam crepitu. —Chalcophonos nigra est, sed inlisa æris tinnitum reddit, tragoedis, ut suadent, gestanda. —Chelidoniæ duorum sunt generum, hirundinum colore, ex altera parte purpureæ , in alia purpuram nigris interpellantibus maculis. —Chelonia oculus est Indicæ testudinis, vel portentosissima Magorum mendaciis. melle enim colluto ore inpositam linguæ futurorum divinationem præstare promittunt XV luna et silente toto die, decrescente vero ante ortum solis, ceteris diebus a prima in sextam horam.— Sunt et chelonitides aliarum testudinum superficiei similes , ex quibus ad tempestates sedandas multa vaticinantur, eam vero, quæ ex iis aureis guttis aspersa sit, cum scarabæo deiectam in aquam ferventem tempestates commovere. —Chloritis herbacei coloris est; eam in ventre motacillæ avis inveniri dicunt Magi congenitam ei et ferro includi iubent ad quædam prodigiosa moris sui.—Choaspitis a flumine dicta est, ex viridi fulgoris aurei.— Chrysolampsis in Æthiopia nascitur, pallida alias, sed noctu ignea.—Chrysopis aurum videtur esse.—Cetionides in Æolide nunc Atarneo pago, quondam oppido, nascuntur, multis coloribus tralucentes, alias vitreæ, alias crystallinæ, alias iaspidis, sed et sordidis tantus est nitor, ut imagines reddant ceu specula. Daphnean Zoroastres morbis comitialibus demonstrat .—Diadochos berullo similis est.—Diphyes duplex, candida ac nigra, mas ac femina, genitale utriusque , sexus distinguente linea.—Dionysias, nigra ac dura, mixtis rubentibus maculis, ex aqua trita saporem vini facit et ebrietati resistere putatur. —Draconitis sive dracontias e cerebro fit draconum, sed nisi viventibus absciso capite non gemmescit invidia animalis mori se sentientis. [igitur dormientibus amputant]. Sotacus, qui visam eam gemmam sibi apud regem scripsit, bigis vehi quærentes tradit et viso dracone spargere somni medicamenta atque ita sopiti præcidere. esse candore tralucido, nec postea poliri aut artem admittere. Encardia cognominatur enariste, in nigro colore effigie cordis eminente; altera eodem nomine viridi colore cordis speciem, tertia nigrum cor ostendit, reliqua sui parte candida.—Enorchis candida est divisisque fragmentis testium effigiem repræsentat.—Exhebenum Zoroastres speciosam et candidam tradit, qua aurifices aurum poliant. —Erythallis, cum sit candida, ad inclinationes rubescere videtur.—Erotylos sive amphicomos sive hieromnemon Democrito laudatur in argumentis divinationum.—Eumeces in Bactris nascitur, silici similis , et capiti supposita visa nocturna oraculi modo reddit. —Eumitren Beli gemmam, sanctissimi deorum sui, Assyrii observant, porracei coloris, superstitionibus gratam. —Eupetalos quattuor colores habet, cæruleum, igneum, minii, mali.—Eureos nucleo olivæ similis est, striata concharum modo, non adeo candida.—Eurotias situ videtur operire nigritiam.—Eusebes ex eo lapide est, quo traditur in Tyro Herculis templo facta sedes, ex qua pii facile surgebant.—Epimelas fit, cum candida gemma superne nigricat. Galaxian aliqui galactiten vocant, similem proxime dictis, sed intercurrentibus sanguineis aut candidis venis. —Galactitis ex uno colore lactis est. eandem leucogæam et leucographitim appellant et synechitim, in attritu lactis suco ac sapore notabilem, in educatione nutricibus lactis fecundam. infantium quoque collo adalligata salivam facere traditur, in ore autem liquescere, eadem memoriam adimere. mittunt eam Nilus et Achelous amnes. sunt qui smaragdum albis venis circumligatum galactiten vocent. —Gallaica argyrodamanti similis est, paulo sordidior; inveniuntur iunctæ binæ ternæque.—Gassinnaden Medi mittunt, coloris orobini, veluti floribus sparsam; nascitur et in Arbelis. hæc quoque gemma concipere dicitur et intra se partum fateri concussa, concipere autem trimenstri spatio. —Glossopetra, linguæ similis humanæ, in terra non nasci dicitur, sed deficiente luna cælo decidere, selenomantiæ necessaria. quod ne credamus, promissi quoque vanitas facit; ventos enim ea comprimi narrant.—Gor gonia nihil aliud est quam curalium. nominis causa, quod in duritiam lapidis mutatur emollitum in mari. hanc fulminibus et typhoni resistere adfirmant.—Goniæam eadem vanitate inimicorum poenas efficere promittunt. Heliotropium nascitur in Æthiopia, Africa, Cypro, porraceo colore, sanguineis venis distincta. causa nominis, quoniam deiecta in vas aquæ, fulgore solis accidente, repercussu sanguineo mutateum, maxime Æthiopica. eadem extra aquam speculi modo solem accipit deprenditque defectus , subeuntem lunam ostendens. Magorum inpudentiæ vel manifestissimum in hac quoque exemplum est, quoniam admixta herba heliotropio, quibusdam additis precationibus, gerentem conspici negent. —Hephæstitis quoque speculi naturam habet in reddendis imaginibus, quamquam rutila. experimentum est, si statim addita fervens aqua refrigerata sit aut si in sole adposita aridam materiam statim accendat . nascitur in Coryco.—Hermu ædoeon ex argumento virilitatis in candida gemma vel nigra, aliquando et pallida, ambiente circulo coloris aurei appellatur. —Hexecontalithos , in parva magnitudine multicolor [hoc sibi nomen adoptavit], reperitur in Trogodytice.—Hieracitis alternat tota miluinis nigrisque veluti plumis.—Hammitis ovis piscium similis est, et alia velut e nitro composita, prædura alioqui.—Hammonis cornu inter sacratissimas Æthiopiæ, aureo colore arietini cornus effigiem reddens, pomittitur prædivina somnia repræsentare. —Hormiscion inter gratissimas aspicitur ex igneo colore radians auro [portante secum in extremitatibus candidam lucem]. —Hyæniæ, ex oculis hyænælapides, .... inveniri dicuntur et, si credimus, linguæ hominis subditi futura præcinere. —Hæmatitis in Æthiopia quidem principalis est, sed et in Arabia et in Africa invenitur, sanguineo colore, non omittendis promissis ad coarguendas Magorum insidias. Zachalias Babylonius in iis libris, quos scripsit ad regem Mithridatem, gemmis humana fata adtribuens hanc, non contentus oculorum et iocineris medicina decorasse, a rege etiam aliquid petituris dedit, eandem litibus iudiciisque interposuit, in proeliis etiam exangui salutarem pronuntiavit. est et alia eiusdem generis, quæ vocatur menui, ab aliis xuthos. ita appellant Græci e fulvo candicantes. Idæi dactyli in Creta ferreo colore pollicem humanum exprimunt.—Icterias cuti mali luridæ similis et ideo salubris existimata contra regios morbos. est et alia eodem nomine lividior, tertia folio similis, prioribus latior et pæne sine pondere, venis luridis, quartum genus in eodem colore nigriore luridis venis discurrentibus.— lovis gemma candida est, non ponderosa, tenera. hanc et drosolithon appellant.—Indicæ gentium suarum habent nomen, subrufo colore, sed in attritu purpureo sudore manant. alia eodem nomine candida, pulvereo aspectu.— Ion apud Indos violacea est; rarum ut saturo colore luceat. Lepidotis squamas piscium variis coloribus imitatur , Lesbias glæbas, patriæ habens nomen; invenitur tamen et in India.—Leucophthalmos, rutila alias, oculi speciem candidam nigramque continet.—Leucopoecilos candorem minii guttis ex auro distinguit.—Libanochrus turis similitudinem ostendit et mellis sucum.—Limoniatis eadem videtur quæ smaragdos.—De liparea hoc tantun traditur, suffita ea omnes bestias evocari. Lysimachos, Rhodio marmori similis auratis venis, politur ex maiore amplitudine in angustias, ut inutilia exterantur. —Leucochrysos fit e chrysolitho interalbicante. Memnonia qualis sit, non traditur.—Media nigra est, ab Media illa fabulosa inventa; habet venas aurei coloris, sudorem reddit croci, saporem vini. Meconitis papavera exprimit.—Mithrax e Persis venit et Rubri maris montibus, multicolor ac contra solemn varie refulgens.—Morochthos, colore porracea, lacte sudat.— Mormorion ab India nigerrimo colore tralucet, vocatur et promnion, cum in ea miscetur et carbunculi color, Alexandrion , ubi vero sardæ, Cyprium. nascitur et in Tyro et in Galatia; Xenocrates et sub Alpibus nasci tradit. hæ sunt gemmæ, quæ ad ectypas scalpturas aptantur.— Myrrhitis murræ colorem habet faciemque minime gemmæ , odorem unguenti, attrita etiam nardi.—Myrmecias nigra habet eminentia similia verrucis, myrsinitis melleum colorem, odorem myrti.—Mesoleucos fit mediam gemmam candido distinguente limbo, mesomelas nigra vena quemlibet colorem secante per medium. Nasamonitis sanguinea est nigris venis.—Nebritis , Libero patri sacra, nomen traxit a nebridum similitudine ; alia e nigro generis eiusdem.—Nipparene urbis et gentis Persicæ habet nomen, similis hippopotami dentibus. Oica barbari nominis e nigro et fulvo viridique et candido placet.—Ombria, quam alii notiam vocant, sicut et ceraunia et brontea, cadere cum imbribus et fulminibus dicitur eundemque effectum habere; præterea hac in aras addita libamenta non amburi.—Onocardia cocco similis est, neque aliud de ea traditur.—Oritis globosa specie a quibusdam et sideritis vocatur, ignes non sentiens.—Ostracias sive ostracitis est testacea, durior ceramitide, achatæ similis, nisi quod illa politura pinguescit . huic tanta duritia inest, ut fragmentis eius aliæ gemmæ scalpantur.—Ostritidi ostrea a similitudine nomen dedere.—Ophicardelon barbari vocant, nigrum colorem binis lineis albis includentibus.—De opsiano lapide diximus priore libro. inveniuntur et gemmæ eodem nomine ac colore non solum in Æthiopia Indiaque, sed etiam in Samnio et, ut aliqui putant, in Hispania litoribus eius oceani. Panchrus fere ex omnibus coloribus constat.— Pangonus non longior digito, ne crystallus videatur, numero plurium angulorum facit.—Paneros qualis sit, a Metrodoro non dicitur, sed carmen Timaridis reginæ in eam, dicatum Veneri, non inelegans ponit, ex quo intellegitur adiutam fecunditatem. hanc quidam paneraston vocant.— Ponticarum plura sunt genera: est stellata nunc sanguineis , nunc auratis guttis, quæ inter sacras habetur. alia pro stellis eiusdem coloris lineas habet, alia montium convalliumque effigies.—Phloginos, quam et chrysitim vocant, ochræ Atticæ adsimulata, invenitur in Ægypto.— Phoenicitis ex balani similitudine appellatur, phycitis algæ. —Perileucos fit ab oris gemmæ ad radicem usque albo descendente.—Pæanitides, quas quidam gæanidas vocant, prægnantes fieri et parere dicuntur mederique parturientibus . natalisiis in Macedonia iuxta monimentum Tiresiæ, species aquæ glaciatæ. Solis gemma candida est, ad speciem sideris in orbem fulgentis spargens radios.—Sagdam Chaldæi vocant et adhærentem, ut ferunt, navibus inveniunt, prasini coloris.—Samothraca insula dat sui nominis, nigram ac sine pondere, similem ligno.—Sauritim in ventre viridis lacertæ harundine dissecto inveniri tradunt.— Sarcitis bubulas carnes repræsentat.—Selenitis ex candido tralucet melleo fulgore imaginem lunæ continens, redditque ea in dies singulos crescentis minuentisque sideris speciem, si verum est. nasci putatur in Arabia. —Sideritis ferro similis est; maleficio inlata aliquis discordiam facit. nascitur in Æthiopia. sideropoecilos ex ea fit variantibus guttis.—Spongitis nomen suum repræsentat .—Synodontitis e cerebro piscium est, qui synodontes vocantur.—Syrtitides in litore Syrtium, iam quidem et Lucaniæ, inveaiuntur, e melleo colore croco refulgentes, intus autem stellas continent languidas.— Syringitis stipulæ internodio similis perpetua fistula cavatur. Trichrus ex Africa venit, nigra, sed tres sucos reddit, ab radice nigrum, medio sanguineum, summo ochrum.—Thelyrrhizos, cinerei coloris aut rufi, candidis radicibus spectatur.—Thelycardios colore ..... cordis Persas, apud quos gignitur, magnopere delectat; mucul eam appellant.—Thracia trium generum est, livida aut pallidior, in tertio guttis sanguineis. —Tephritis lunæ novæ speciem habet curvatæ in cornua, quamvis in colore cineris.—Tecolithos oleæ nucleus videtur, neque est ei gemmæ honos, sed lingentium calculos frangit pellitque. Veneris crines nigerrimi nitoris continent in se speciem rufi crinis.—Veientana Italica gemma est, Veis reperta, nigram materiam distinguente limite albo. Zathenen in Media nasci Democritus tradit electri colore et, si quis terat in vino palmeo et croco ceræ modo lentescere odore magnæ suavitatis.—Zamilampis in Euphrate nascitur, Proconnesio marmori similis, medio colore glauco.—Zoraniscæos in Indo flumine Magorum gemma narratur, neque aliud amplius de ea.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
