Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 35, cap. 10

descendisse hic in certamen cum Zeuxide traditur et, cum ille detulisset uvas pictas tanto successu, ut in scænam aves advolarent, ipse detulisse linteum pictum ita veritate repræsentata, ut Zeuxis alitum iudicio tumens flagitaret tandem remoto linteo ostendi picturam atque intellecto errore concederet palmam ingenuo pudore, quoniam ipse volucres fefelliset, Parrhasius autem se artificem . fertur et postea Zeuxis pinxisse puerum uvas ferentem, ad quas cum advolassent aves, eadem ingenuitate processit iratus operi et dixit: uvas melius pinxi quam puerum, nam si et hoc consummassem, aves timere debuerant. fecit et figlina opera, quæ sola in Ambracia relicta sunt, cum inde Musas Fulvius Nobilior Romam transferret. Zeuxidis manu Romæ Helena est in Philippi porticibus, et in Concordiæ delubro Marsyas religatus. Parrhasius Ephesi natus et ipse multa contulit. primus symmetrian picturæ dedit, primus argutias voltus, elegantiam capilli, venustatem oris, confessione artificum in liniis extremis palmam adeptus. hæc est picturæ summa suptilitas. corpora enim pingere et media rerum est quidem magni operis, sed in quo multi gloriam tulerint; extrema corporum facere et desinentis picturæ modum includere rarum in successu artis invenitur. ambire enim se ipsa debet extremitas et sic desinere, ut promittat alia et post se ostendatque etiam quæ occultat. hanc ei gloriam concessere Antigonus et Xenocrates, qui de pictura scripsere, prædicantes quoque, non solum confitentes ; et alias multa graphidis vestigia exstant in tabulis ac membranis eius, ex quibus proficere dicuntur artifices. minor tamen videtur sibi comparatus in mediis corporibus exprimendis. pinxit demon Atheniensium argumento quoque ingenioso. ostendebat namque varium: iracundum iniustum inconstantem, eundem exorabilem clementem misericordem; gloriosum ...., excelsum humilem, ferocem fugacemque et omnia pariter. idem pinxit et Thesea, quæ Romæ in Capitolio fuit, et nauarchum thoracatum, et in una tabula, quæ est Rhodi, Meleagrum, Herculem, Persea; hæc ibi ter fulmine ambusta neque obliterata hoc ipso miraculum auget. pinxit et archigallum, quam picturam amavit Tiberius princeps atque, ut auctor est Deculo, HS |LX| æstimatam cubiculo suo inclusit. pinxit et Thressam nutricem infantemque in manibus eius et Philiscum et Liberum patrem adstante Virtute, et pueros duos, in quibus spectatur securitas ætatis et simplicitas, item sacerdotem adstante puero cum acerra et corona. sunt et duæ picturæ eius nobilissimæ, hoplites in certamine ita decurrens, ut sudare videatur, alter arma deponens, ut anhelare sentiatur. laudantur et Æneas Castorque ac Pollux in eadem tabula, item Telephus, Achilles, Agamemnon, Ulixes. fecundus artifex, sed quo nemo insolentius usus sit gloria artis, namque et cognomina usurpavit habrodiætum se appellando aliisque versibus principem artis et eam ab se consummatam, super omnia Apollinis se radice ortum et Herculem, qui est Lindi, talem a se pictum, qualem sæpe in quiete vidisset, et,cum magnis suffragiis superatus a Timanthe esset Sami in Aiace armorumque iudicio, herois nomine se moleste ferre dicebat, quod iterum ab indigno victus esset.—(Pinxit et minoribus tabellis libidines, eo genere petulantis ioci se reficiens).— Nam Timanthi vel plurimum adfuit ingenii. eius enim est Iphigenia oratorum laudibus celebrata, qua stante ad aras peritura cum mæstos pinxisset omnes præcipueque patruum et tristitiæ omnem imaginem consumpsisset, patris ipsius voltum velavit, quem digne non poterat ostendere. sunt et alia ingenii eius exempla, veluti Cyclops dormiens in parvola tabella, cuius et sic magnitudinem exprimere cupiens pinxit iuxta Satyros thyrso pollicem eius metientes. atque in unius huius operibus intellegitur plus semper quam pingitur et, cum sit ars summa, ingenium tamen ultra artem est. pinxit et heroa absolutissimi operis, artem ipsam complexus viros pingendi , quod opus nunc Romæ in templo Pacis est. Euxinidas hac ætate docuit Aristiden, præclarum artificem , Eupompus Pamphilum, Apellis præceptorem. est Eupompi victor certamine gymnico palmam tenens. ipsius auctoritas tanta fuit, ut diviserit picturam: genera, quæ ante eum duo fuere—Helladicum et Asiaticum appellabant —, propter hunc, qui erat Sicyonius, diviso Helladico tria facta sunt, lonicum, Sicyonium, Atticum. Pamphili cognatio et proelium ad Phliuntem ac victoria Atheniensium, item Ulixes in rate. ipse Macedo natione, sed .... primus in pictura omnibus litteris eruditus, præcipue arithmetica et geometria, sine quibus negabat artem perfici posse, docuit neminem talento minoris— annuis $X$ D—, quam mercedem et Apelles et Melanthius dedere ei. huius auctoritate effectum est Sicyone primum, deinde in tota Græcia, ut pueri ingenui omnia ante graphicen , hoc est picturam in buxo, docerentur recipereturque ars ea in primum gradum liberalium. semper quidem honos ei fruit, ut ingenui eam exercerent, mox ut honesti, perpetuo interdicto ne servitia docerentur. ideo neque in hac neque in toreutice ullius, qui servierit, opera celebrantur. Clari et centesima septima olympiade exstitere Ætion ac Therimachus. Ætionis sunt nobiles picturæ Liber pater, item Tragoedia et Comoedia, Semiramis ex ancilla regnum apiscens, anus lampadas præferens et nova nupta verecundia notabilis. Verum omnes prius genitos futurosque postea superavit Apelles Cous olympiade centesima duodecima. picturæ plura solus prope quam ceteri omnes contulit, voluminibus etiam editis, quæ doctrinam eam continent. præcipua eius in arte venustas fuit, cum eadem ætate maximi pictores essent; quorum opera cum admiraretur, omnibus conlaudatis deesse illam suam venerem dicebat, quam Græci χάριτα vocant; cetera omnia contigisse, sed hac sola sibi neminem parem. et aliam gloriam usurpavit, cum Protogenis opus inmensi laboris ac curæ supra modum anxiæ miraretur; dixit enim omnia sibi cum illo paria esse aut illi meliora, sed uno se præstare, quod manum de tabula sciret tollere, memorabili præcepto nocere sæpe nimiam diligentiam. fuit autem non minoris simplicitatis quam artis. Melanthio dispositione cedebat, Asclepiodoro de mensuris, hoc est quanto quid a quoque distare deberet. Scitum inter Protogenen et eum quod accidit. ille Rhodi vivebat, quo cum Apelles adnavigasset, avidus cognoscendi opera eius fama tantum sibi cogniti, continuo officinam petiit. aberat ipse, sed tabulam amplæ magnitudinis in machina aptatam una custodiebat anus. hæc foris esse Protogenen respondit interrogavitque, a quo quæsitum diceret. ab hoc, inquit Apelles adreptoque penicillo lineam ex colore duxit summæ tenuitatis per tabulam. et reverso Protogeni quæ gesta erant anus indicavit . ferunt artificem protinus contemplatum subtilitatem dixisse Apellen venisse, non cadere in alium tam absolutum opus; ipsumque alio colore tenuiorem lineam in ipsa illa duxisse abeuntemque præcepisse, si redisset ille, ostenderet adiceretque hunc esse quem quæreret. atque ita evenit. revertit enim Apelles et vinci erubescens tertio colore lineas secuit nullum relinquens amplius subtilitati locum. at Protogenes victum se confessus in portum devolavit hospitem quærens, placuitque sic eam tabulam posteris tradi omnium quidem, sed artificum præcipuo miraculo. consumptam eam priore incendio Cæsaris domus in Palatio audio, spectatam Rhodi ante, spatiose nihil aliud continentem quam lineas visum effugientes , inter egregia multorum opera inani similem et eo ipso allicientem omnique opere nobiliorem. Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo numquam tam occupatum diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in proverbium venit. idem perfecta opera proponebat in pergula transeuntibus atque, ipse post tabulam latens, vitia quæ notarentur auscultabat, vulgum diligentiorem iudicem quam se præferens; feruntque reprehensum a sutore, quod in crepidis una pauciores intus fecisset ansas, eodem postero die superbo emendatione pristinæ admonitionis cavillante circa crus, indignatum prospexisse denuntiantem, ne supra crepidam sutor iudicaret , quod et ipsum in proverbium abiit. fuit enim et comitas illi, propter quam gratior Alexandro Magno frequenter in officinam ventitanti—nam, ut diximus, ab alio se pingi vetuerat edicto—, sed in officina imperite multa disserenti silentium comiter suadebat, rideri eum dicens a pueris, qui colores tererent. tantum erat auctoritati iuris in regem alioqui iracundum. quamquam Alexander honorem ei clarissimo perhibuit exemplo. namque cum dilectam sibi e pallacis suis præcipue, nomine Pancaspen, nudam pingi ob admirationem formæ ab Apelle iussisset eumque, dum paret, captum amore sensisset, dono dedit ei, magnus animo, maior imperio sui nec minor hoc facto quam victoria alia, quia ipse se vicit, nec torum tantum suum, sed etiam adfectum donavit artifici, ne dilectæ quidem respectu motus, cum modo regis ea fuisset, modo pictoris -esset. sunt qui Venerem anadyomenen ab illo pictam exemplari putent. Apelles et in æmulis benignus Protogeni dignationem primus Rhodi constituit. sordebat suis, ut plerumque domestica, percontantique, quanti liceret opera effecta, parvum nescio quid dixerat, at ille quinquagenis talentis poposcit famamque dispersit, se emere, ut pro suis venderet. ea res concitavit Rhodios ad intellegendum artificem, nec nisi augentibus pretium cessit. Imagines adeo similitudinis indiscretæ pinxit, ut— incredibile dictu—Apio grammaticus scriptum reliquerit , quendam ex facie hominum divinantem a (del.V2) diuinamtem V. addiuinantem Rdhv.a.S., quos metoposcopos vocant, ex iis dixisse aut futuræ mortis annos aut præteritæ vitæ. non fuerat ei gratia in comitatu Alexandri cum Ptolemæo, quo regnante Alexandriam vi tempestatis expulsus, subornato fraude æmulorum piano regio invitatus, ad cenam venit indignantique Ptolemæo et vocatores suos ostendenti, ut diceret, a quo eorum invitatus esset, arrepto carbone extincto e foculo imaginem in pariete delineavit, adgnoscente voltum plani rege inchoatum protinus. pinxit et Antigoni regis imaginem altero lumine orbati primus excogitata ratione vitia condendi; obliquam namque fecit, ut, quod deerat corpori, picturæ deesse potius videretur, tantumque eam partem e facie ostendit, quam totam poterat ostendere. sunt inter opera eius et exspirantium imagines. quæ autem nobilissima sint, non est facile dictu. Venerem exeuntem e maria divus Augustus dicavit in delubro patris Cæsaris, quæ anadyomene vocatur, versibus Græcis tantopere dum laudatur, ævis victa, sed inlustrata. cuius inferiorem partem corruptam qui reficeret non potuit reperiri, verum ipsa iniuria cessit in gloriam artificis. consenuit hæc tabula carie, aliamque pro ea substituit Nero in principatu suo Dorothei manu. Apelles inchoaverat et aliam Venerem Coi, superaturus etiam illam suam priorem. invidit mors peracta parte, nec qui succederet operi ad præscripta liniamenta inventus est. pinxit et Alexandrum Magnum fulmen tenentem in templo Ephesiæ Dianæ viginti talentis auri. digiti eminere videntur et fulmen extra tabulam esse—legentes meminerint omnia ea quattuor coloribus facta—; manipretium eius tabulæ in nummo aureo mensura accepit, non numero. pinxit et megabyzi, sacerdotis Dianæ Ephesiæ, pompam, Clitum cum equo ad bellum festinantem, galeam poscenti armigerum porrigentem . Alexandrum et Philippum quotiens pinxerit, enumerare supervacuum est. mirantur eius Habronem Sami; Menandrum, regem Cariæ, Rhodi, item Antæum; Alexandreæ Gorgosthenen tragoedum; Romæ Castorem et Pollucem cum Victoria et Alexandro Magno, item Belli imaginem restrictis ad terga manibus, Alexandro in curru triumphante. quas utrasque tabulas divus Augustus in fori sui celeberrimis partibus dicaverat simplicitate moderata ; divus Claudius pluris existimavit utrisque excisa Alexandri facie divi Augusti imagines addere. eiusdem arbitrantur manu esse et in Dianæ templo Herculem aversum, ut, quod est difficillimum, faciem eius ostendat verius pictura quam promittat. pinxit et heroa nudum eaque pictura naturam ipsam provocavit. est et equus eius, sive fuit, pictus in certamine, quo iudicium ad mutas quadripedes provocavit ab hominibus. namque ambitu prævalere æmulos sentiens singulorum picturas inductis equis ostendit: Apellis tantum equo adhinnivere, idque et postea semper evenit, ut experimentum artis illud ostentaretur . fecit et Neoptolemum ex equo adversus Persas, Archelaum cum uxore et filia, Antigonum thoracatum cum equo incedentem. peritiores artis præferunt omnibus eius operibus eundem regem sedentem in equo et Dianam sacrificantium virginum choro mixtam, quibus vicisse Homeri versus videtur id ipsum describentis. pinxit et quæ pingi non possunt, tonitrua, fulgetra fulguraque; Bronten, Astrapen et Ceraunobolian appellant.—Inventa eius et ceteris profuere in arte; unum imitari nemo potuit, quod absoluta opera atramento inlinebat ita tenui, ut id ipsum, cum repercussum claritatis colorumomnium excitaret custodiretque a pulvere et sordibus, ad manum intuenti demum appareret, sed et luminum ratione magna, ne claritas colorum aciem offenderet veluti per lapidem specularem intuentibus et e longinquo eadem res nimis floridis coloribus austeritatem occulte daret. Æqualis eius fuit Aristides Thebanus. is omnium primus animum pinxit et sensus hominis expressit, quæ vocant Græciἤθη, item perturbationes, durior paulo in coloribus. huius opera .... oppido capto ad matris morientis ex volnere mammam adrepens infans, intellegiturque sentire mater et timere, ne emortuo e lacte sanguinem lambat. quam tabulam Alexander Magnus transtulerat Pellam in patriam suam. idem pinxit proelium cum Persis, centum homines tabula ea conplexus pactusque in singulos mnas denas a tyranno Elatensium Mnasone . pinxit et currentes quadrigas et supplicantem pæne cum voce et venatores cum captura et Leontion Epicuri et anapauomenen propter fratris amorem, item Liberum et Ariadnen spectatos Romæ in æde Cereris, tragoedum et puerum in Apollinis, cuius tabulæ gratia interiit pictoris inscitia, cui tergendam eam mandaverat M. Iunius prætor sub die ludorum Apollinarium. spectata est et in æde Fidei in Capitolio senis cum lyra puerum docentis. pinxit et ægrum sine fine laudatum tantumque arte valuit, ut Attalus rex unam tabulam eius centum talentis emisse tradatur. Simul, ut dictum est, et Protogenes floruit. patria ei Caunus, gentis Rhodiis subiectæ. summa paupertas initio artisque summa intentio et ideo minor fertilitas. quis eum docuerit, non putant constare; quidam et naves pinxisse usque ad quinquagensimum annum; argumentum esse, quod cum Athenis celeberrimo loco Minervæ delubri propylon pingeret, ubi fecit nobilem Paralum et Hammoniada, quam quidam Nausicaan vocant, adiecerit parvolas naves longas in iis, quæ pictores parergia appellant , ut appareret, a quibus initiis ad arcem ostentationis opera sua pervenissent. palmam habet tabularum eius Ialysus, qui est Romæ dicatus in templo Pacis. cum pingeret eum, traditur madidis lupinis vixisse, quoniam sic simul et famem sustineret et sitim nec sensus nimia dulcedine obstrueret. huic picturæ quater colorem induxit ceu tria subsidia iniuriæ et vetustatis, ut decedente superiore inferior succederet. est in ea canis mire factus, ut quem pariter et casus pinxerit. non iudicabat se in eo exprimere spumam anhelantis, cum in reliqua parte omni, quod difficillimum erat, sibi ipse satisfecisset. displicebat autem ars ipsa: nec minui poterat et videbatur nimia ac longius a veritate discedere, spumaque pingi, non ex ore nasci. anxio animi cruciatu, cum in pictura verum esse, non verisimile vellet, absterserat sæpius mutaveratque penicillum, nullo modo sibi adprobans. postremo iratus arti, quod intellegeretur, spongeam inpegit inviso loco tabulæ. et illa reposuit ablatos colores qualiter cura optaverat, fecitque in picture fortuna naturam. hoc exemplo eius similis et Nealcen successus spumæ equi similiter spongea inpacta secutus dicitur, cum pingeret poppyzonta retinentem eum. ita Protogenes monstravit et fortunam. propter hunc Ialysum, ne cremaret tabulam, Demetrius rex, cum ab ea parte sola posset Rhodum capere, non incendit, parcentemque picturæ fugit occasio victoriæ. erat tunc Protogenes in suburbano suo hortulo, hoc est Demetrii castris, neque interpellatus proeliis incohata opera intermisit omnino nisi accitus a rege, interrogatusque, qua fiducia extra muros ageret, respondit scire se cum Rhodiis illi bellum esse, non cum artibus. disposuit rex in tutelam eius stationes, gaudens quod manus servaret, quibus pepercerat, et, ne sæpius avocaret, ultro ad eum venit hostis relictisque victoriæ suæ votis inter arma et murorum ictus spectavit artificem ; sequiturque tabulam illius temporis hæc fama, quod eam Protogenes sub gladio pinxerit: Satyrus hic est, quem anapauomenon vocant, ne quid desit temporis eius securitati, tenentem tibias. fecit et Cydippenet Tlepolemum, Philiscum, tragoediarum scriptorem, meditantem et athletam et Antigonum regem, matrem Aristotelis philosophi, qui ei suadebat, ut Alexandri Magni opera pingeret propter æternitatem rerum—impetus animi et quædam artis libido in hæc potius eum tulere—; novissime pinxit Alexandrum ac Pana. fecit et signa ex ære, ut diximus. Eadem ætate fuit Asclepiodorus, quem in symmetria mirabatur Apelles. huic Mnaso tyrannus pro duodecim diis dedit in singulos mnas tricenas, idemque Theomnesto in singulos heroas vicenas. His adnumerari debet et Nicomachus, Aristidis filius ac discipulus. pinxit raptum Proserpinæ, quæ tabula fuit in Capitolio in Minervæ delubro supra ædiculam Iuventatis, et in eodem Capitolio, quam Plancus imperator posuerat, Victoria quadrigam in sublime rapiens. Ulixi primus addidit pilleum. pinxit et Apollinem ac Dianam, deumque matrem in leone sedentem, item nobiles Bacchas obreptantibus Satyris, Scyllamque, quæ nunc est Romæ in templo Pacis. nec fuit alius in ea arte velocior. tradunt namque conduxisse pingendum ab Aristrato, Sicyoniorum tyranno, quod is faciebat Telesti poetæ monimentum præfinito die, intra quem perageretur, nec multo ante venisse, tyranno in poenam accenso, paucisque diebus absolvisse et celeritate et arte mira.—Discipulos habuit Aristonem fratrem et Aristiden filium et Philoxenum Eretrium , cuius tabula nullis postferenda, Cassandro regi picta, continuit Alexandri proelium cum Dario. idem pinxit et lasciviam, in qua tres Sileni comissantur. hic celeritatem præceptoris secutus breviores etiamnum quasdam picturæ conpendiarias invenit.—Adnumeratur his et Nicophanes, elegans ac concinnus ita, ut venustate ei pauci conparentur ; cothurnus et gravitas artis multum a Zeuxide et Apelle abest.—(Apellis discipulus Perseus, ad quem de hac arte scripsit, huius fuerat ætatis).—Aristidis Thebani discipuli fuerunt et filii Niceros et Ariston, cuius est Satyrus cum scypho coronatus, discipuli Antorides et Euphranor, de quo mox dicemus. Namque subtexi par est minoris picturæ celebres in penicillo, e quibus fuit Piræicus arte paucis postferendus : proposito nescio an distinxerit se, quoniam humilia quidem secutus humilitatis tamen summam adeptus est gloriam. tonstrinas sutrinasque pinxit et asellos et obsonia ac similia, ob hæc cognominatus rhyparographos, in iis consummatæ voluptatis, quippe eæ pluris veniere quam maximæ multorum. e diverso Mæniana, inquit Varro, omnia operiebat Serapionis tabula sub Veteribus. hic scænas optime pinxit, sed hominem pingere non potuit. contra Dionysius nihil aliud quam homines pinxit, ob id anthropographos cognominatus. parva et Callicles fecit, item Calates comicis tabellis, utraque Antiphilus. namque et Hesionam nobilem pinxit et Alexandrum ac Philippum cum Minerva, qui sunt in schola in Octaviæ porticibus, et in Philippi Liberum patrem, Alexandrum puerum, Hippolytum tauro emisso expavescentem, in Pompeia vero Cadmum et Europen. idem iocosis nomine Gryllum deridiculi habitus pinxit, unde id genus picturæ grylli vocantur. ipse in Ægypto natus didicit a Ctesidemo. Decet non sileri et Ardeatis templi pictorem, præsertim civitate donatur ibi et carmine, quod est in ipsa pictura his versibus: Dignis digna. Loco picturis condecoravitreginæ Iunonis supremi coniugis templumPlautius Marcus, duet Asia lata esse oriundus,quem nunc et post semper ob artem hanc Ardea laudat, eaque sunt scripta antiquis litteris Latinis, non fraudanda et Studio divi Augusti ætate, qui primus instituit amoenissimam parietum picturam, villas et porticus ac topiaria opera, lucos, nemora, colles, piscinas, euripos, amnes, litora, qualia quis optaret, varias ibi obambulantium species aut navigantium terraque villas adeuntium asellis aut vehiculis, iam piscantes, aucupantes aut venantes aut etiam vindemiantes. sunt in eius exemplaribus nobiles palustri accessu villæ, succollatis sponsione mulieribus labantes, trepidis quæ feruntur, plurimæ præterea tales argutiæ facetissimi salis. idem subdialibus maritimas urbes pingere instituit, blandissimo aspectu minimoque inpendio. sed nulla gloria artificum est nisi qui tabulas pinxere. eo venerabilior antiquitatis prudentia apparet. non enim parietes excolebant dominis tantum nec domos uno in loco mansuras, quæ ex incendiis rapi non possent. casa Protogenes contentus erat in hortulo suo; nulla in Apellis tectoriis pictura erat. nondum libebat parietes totos tinguere ; omnium eorum ars urbibus excubabat, pictorque res communis terrarum erat.—Fuit et Arellius Romæ celeber paulo ante divum Augustum, ni flagitio insigni corrupisset artem, semper ei lenocinans feminæ, cuius amore flagraret, et ob id deas pingens, sed dilectarum imagine. itaque in pictura eius scorta numerabantur. fuit et nuper gravis ac severus idemque floridis tumidus pictor Famulus. huius erat Minerva spectantem spectans, quacumque aspiceretur. paucis diei horis pingebat, id quoque cum gravitate, quod semper togatus, quamquam in machinis. carcer eius artis domus aurea fuit, e.t ideo non extant exempla alia magnopere. post eum fuere in auctoritate Cornelius Pinus et Attius Priscus, qui Honoris et Virtutis ædes Imperatori Vespasiano Augusto restituenti pinxerunt, Priscus antiquis similior.—

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑