Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 34, cap. 10

Metalla æris multis modis instruunt medicinam , utpote cum ulcera omnia ibi ocissime sanentur, maxime tamen prosunt cadmea. fit sine dubio hæc et in argenti fornacibus, candidior ac minus ponderosa, sed nequaquam comparanda ærariæ. plura autem genera sunt. namque ut ipse lapis, ex quo fit æs, cadmea vocatur, fusuris necessarius, medicinæ inutilis, sic rursus in fornacibus existit alia, quæ originis suæ nomen recipit. fit autem egesta flammis atque flatu tenuissima parte materiæ et camaris lateribusque fornacium pro quantitate levitatis adplicata. tenuissima est in ipso fornacium ore quam flammæ eructarunt, appellata capnitis, exusta et nimia levitate similis favillæ. interior optuma, camaris dependens et ab eo argumento botryitis nominata, ponderosior hæc priore, levior secuturis—duo eius colores, deterior cinereus, pumicis melior—, friabilis oculorumque medicamentis utilissima. tertia est in lateribus fornacium, quæ propter gravitatem ad camaras pervenire non potuit. hæc dicitur placitis, et ipsa ab argumento, planitie crusta verius quam pumex, intus varia, ad psoras utilior et cicatrices trahendas. fiunt ex ea duo alia genera: onychitis extra pæne cærulea, intus onychis maculis similis, ostracitis tota nigra et e ceteris sordidissima, volneribus maxime utilis. omnis autem cadmea, in Cypri fornacibus optima, iterum a medicis coquitur carbone puro atque, ubi in cinerem rediit, extinguitur vino Ammineo quæ ad emplastra præparatur, quæ vero ad psoras, aceto. quidam in ollis fictilibus tusam urunt et lavant in mortariis, postea siccant. Nymphodorus lapidem ipsum quam gravissimum spississimumque urit pruna et exustum Chio vino restinguit tunditque, mox linteo cribrat atque in mortario terit, mox aqua pluvia macerat iterumque terit quod subsedit, donee cerussæ simile fiat, nulla dentium offensa. eadem Iollæ ratio, sed quam purissimum eligit lapidem. cadmeæ effectus siccare, persanare, sistere fluctiones, pterygia et sordes oculorum purgare, scabritiam extenuare et quidquid in plumbi effectu dicemus. Et æs ipsum uritur ad omnia eadem, præterque albugines oculorum et cicatrices, ulcera quoque oculorum cum lacte sanat; itaque Ægyptii collyrii id modo terunt in coticulis. facit et vomitiones e melle sumptum. uritur autem Cyprium in fictilibus crudis cum sulpuris pari pondere , vasorum circumlito spiramento, in caminis, donec vasa ipsa percoquantur. quidam et salem addunt, aliqui alumen pro sulpure, alii nihil, sed aceto tantum aspergunt. ustum teritur in mortario Thebaico, aqua pluvia lavatur iterumque adiecta largiore teritur et, dum considat, relinquitur , hoc sæpius, donee ad species minii redeat. tum siccatum in sole in ærea pyxide servatur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑