Plinius Maior, Naturalis Historia
Febrium circuitus tollit iocur delphini gustatum ante accessiones. hippocampi necantur in rosaceo , ut perunguantur ægri frigidis febribus, et ipsi adalligantur ægris. item ex asello pisce lapilli, qui plena luna inveniuntur in capite, alligantur in linteolo. phagri fluviatilis longissimus dens capillo adalligatus ita, ut V diebus eum, qui adalligaverit, non cernat æger, ranæ in trivio decoctæ oleo abiectis carnibus perunctos liberant quartanis. sunt qui strangulatas in oleo ipsas clam adalligent oleoque eo perunguant. cor earum adalligatum frigora febrium minuit et oleum, in quo intestina decocta sint. maxime autem quartanis liberant ablatis unguibus ranæ æque adalligatæ et rubeta, si iocur eius vel cor adalligetur in panno leucophæo. cancri fluviatiles triti in oleo et aqua perunctis ante accessiones in febribus prosunt; aliqui et piper addunt. alii decoctos ad quartas in vino e balineo egressis bibere suadent in quastanis , aliqui vero sinistrum oculum devorare. Magi oculus eorum ante solis ortum adalligatis ægro ita, ut cæcos dimittant in aquam, tertianas abigi promittunt. eosdem oculos cum carnibus lusciniæ in pelle cervina inligatos præstare vigiliam somno fugato tradunt. in lethargum vergentibus coagulo ballænæ aut vituli marini ad ofactum utuntur. alii sanguinem testudinis lethargicis inlinunt . tertianis mederi dicitur et spondylus percæ adalligatus , quartanis cocleæ fluviatiles in cibo recentes; quidam ob id adservant sale, ut dent tritas in potu. Strombi in aceto putrefacti lethargicos excitant odore. prosunt et cardiacis. cachectis, quorum corpus macie conficitur, tethea utilia sunt cum ruta ac melle.— Hydropicis medetur adips delphini liquatus et cum vino pots. gravitati saporis occurritur tactis naribus unguento ant odoribus vel quoquo modo opturatis. strombi quoque carnes tritæ et in mulsi III heminis pari modo aquæ aut, si febres sint, ex aqua mulsa datæ proficiunt, item sucus cancrorum fluviatilium cum melle, rana quoque aquatica in vino vetere et farre decocta ac pro cibo sumpta ita, ut bibatur ex eodem vase, vel testudo decisis pedibus, capite, cauda et intestinis exemptis, reliqua carne ita condita, ut citra fastidium sumi possit.—Cancri fluviatiles ex iure sumpti et phthisicis prodesse traduntur. Adusta sanantur cancri marini vel fluviatilis cinere ex oleo; ichthyocolla, ranarum cinere ea, quæ ferventi aqua combusta sint; hæc curatio etiam pilos restituit. item cancrorum fluviatilium cinere putant utendum cum cera et adipe ursino. prodest et fibrinarum pellium cinis.—Ignes sacros restingunt ranarum viventium ventres inpositi, pedibus posterioribus pronas adalligari iubent, ut crebriore anhelitu prosint. utuntur et silurorum salsamenti capitum cinere ex aceto.—Pruritum scabiemque non hominum modo, sed et quadripedum efficacissime sedat iecur pastinacæ decoctum in oleo. Nervos vel præcisos purpurarum callum, quo se operiunt, tusum glutinat. tetanicos coagulum vituli adiuvat ex vino potum oboli pondere, item ichthyocolla, tremulos castoreum, si ex oleo perunguantur. mullos in cibo inutiles nervis invenio. Sanguinem fieri piscium cibo putant, sisti polypo tuso inlito, de quo et hæc traduntur: muriam ipsum ex sese emittere et ideo non debere addi in coquendo, secari harundine, ferro enim infici vitiumque trahere natura dissidente. ad sanguinem sistendum et ranarum inlinunt cinerem vel sanguinem arefactum. quidam ex ea rana, quam Græci calamiten vocant, quoniam inter harundines fruticesque vivat, minima omnium et viridissima , sanguinem cineremve fieri iubent, aliqui et nascentium ranarum in aqua, quibus adhuc cauda est, in calice novo combustarum cinerem, si per nares fluat, inferciendum . diversus hirudinum, quas sanguisugas vocant, ad extrahendum sanguinem usus est. quippe eadem ratio earum, quæ cucurbitarum medicinalium, ad corpora levanda sanguine, spiramenta laxanda iudicatur, sed vitium, quod admissæ semel desiderium faciunt circa eadem tempora anni semper eiusdem medicinæ. multi podagris quoque admittendas censuere. decidunt satiatæ et pondere ipso sanguinis detractæ aut sale adspersæ; aliquando tamen relinquunt adfixa capita, quæ causa volnera insanabilia facit et multos interemit, sicut Messalinum e consularibus patriciis, cum ad genu admisisset, in veneni virus remedio verso. maxime rufæ ita formidantur; ergo sugere orsas forficibus præcidunt, ac velut siphonibus defluit sanguis, paulatimque morientium capita se contrahunt , nec relinquuntur. natura earum adversatur cimicibus , suffitu necat eos.—Fibrinarum pellium cum pice liquida combustarum cinis narium profluvia sistit suco porri mollitus. Extrahit corpori tela inhærentia sæpiarum testæ cinis, item purpurarum testæ ex aqua, salsamentorum carnes, cancri fluviatiles triti, siluri fluviatilis, qui et alibi quam in Nilo nascitur, carnes inpositæ, recentis sive salsi. eiusdem cinis extrahit, adips et cinis spinæ eius vicem spodii præbet. Ulcera, quæ serpunt, et quæ in iis exerescunt capitis menarum cinis vel siluri coercet, carcinomata per carum capita salsarum, efficacius si cinere earum misceatus sal et cunila capitata oleoque subigantur. cancri marina cinis usti cum plumbo carcinomata compescit. ad hoc ex fluviatilis sufficit cum melle lineaque lanugine; aliqui malunt alumen melque misceri cineri. phagedænæ siluro inveterato et cum sandaraca trito, cacoëthe et nomæ et putrescentia cybio vetere sanantur; vermes innati ranarum felle tolluntur. fistulæ aperiuntur siccanturque salsamentis cum linteolo inmissis, intraque alterum diem callum omnem auferunt et putrescentia ulcerum quæque serpant emplastri modo subacta et inlita. et allex purgat ulcera in linteolis concerptis, item echinorum testæ cinis. carbunculos coracinorum salsamenta inlita discutiunt, item mullorum salsamenti cinis—quidam capite tantum utuntur cum melle—vel coracinorum carnes. muricum cinis cum oleo tumores tollit, cicatrices fel scorpionis marini. Verrucas tollit glani iocur inlitum, capitis menarum cinis cum alio tritus—ad thymia crudis utuntur—, fel scorpionis marini rufi, zmarides tritæ inlitæ, allex defervefacta. unguium scabritiam cinis e capite menarum extenuat. Mulieribus lactis copiam facit glauciscus e iure sumptus et zmarides cum tisana sumptæ vel cum feniculo decoctæ. mammas ipsas muricum vel purpuræ testarum cinis cum melle efficaciter sanat, item cancri inliti fluviatiles vel marini. pilos in mamma muricum carnes inpositæ tollunt. squatinæ inlitæ crescere mammas non patiuntur. delphini adipe linamentainlita accensa excitant volva strangulata oppressas, item strombi in aceto putrefacti . percarum vel menarum capitis cinis sale admixto et cunila oleoque volvæ medetur, suffitione quoque secundas detrahit. item vituli marini adips instillatur igni naribus intermortuarum volvæ vitio, coagulo eiusdem in vellere inposito. pulmo marinus alligatus purgat egregie profluvia, echini viventes tusi et in vino dulci poti sistunt et cancri fluviatiles triti in vino potique. item siluri suffitu, præcipue Africi, faciliores partus facere dicuntur, cancri ex aqua poti profluvia sistere, ex hysopo purgare. et si partus strangulet, similiter poti auxiliantur. eosdem recentes vel aridos bibunt ad partus continendos. Hippocrates et ad purgationes mortuosque partus utitur illis, cum quinis lapathi radice rutæque et fuligine trita et in mulso data potui. iidem in iure cocti cum lapatho et apio menstruas purgationes expediunt lactisque ubertatem faciunt, iidem in febri, quæ sit cum capitis doloribus et oculorum palpitatione, mulieribus in vino austero dati prodesse dicuntur. castoreum ex mulso potum pur gationibus prodest contraque volvam olfactum cum aceto et pice aut subditum pastillis. ad secundas etiam ut eodem prodest cum panace in IIII cyathis vini et a frigore laborantibus ternis obolis. sed si castoreum fibrumve supergrediatur gravida, abortum facere dicitur et periclitari partu, si superferatur. mirum est et quod de torpedine invenio, si capiatur, cum luna in libra sit, triduoque adservetur sub diu, faciles partus facere postea, quotiens inferatur. adiuvare et pastinacæ radius adalligatus umbilico existumatur, si viventi ablatus sit, ipsa in mare dimissa. invenio apud quosdam ostraceum vocari quod aliqui onychen vocent; hoc suffitum volvæ poenis mire resistere; odorem esse castorei, meliusque cum eo ustum proficere; vetera quoque ulcera et cacoëthe eiusdem cinere sanari. nam carbunculos et carcinomata in muliebri parte præsentissimo remedio sanari tradunt cancro femina cum salis flore contuso post plenam lunam et ex aqua inlito. Psilotrum est thynni sanguis, fel, iocur, sive recentia sive servata, iocur etiam tritum mixtoque cedrio plumbea pyxide adservatum. ita pueros mangonicavit Salpe obstetrix. eadem vis pulmonis marini, leporis marini sanguine et felle vel si in oleo lepus hic necetur..... canori, scolopendræ marinæ cinis cum oleo, urtica marina trita ex aceto scillite, torpedinis cerebrum cum alumine inlitum XVI luna. ranæ parvæ, quam in oculorum curatione descripsimus, sanies efficacissimum psilotrum est, si recens inlinatur, et ipsa arefacta ac tusa, mox decocta III heminis ad tertias vel in oleo decocta æreis vasis. eadem mensura alii ex XV ranis conficiunt psilotrum, sicut in oculis diximus. sanguisugæ quoque tostæ in vase fictili et ex aceto inlitæ eundem contra pilos habent effectum. [Hic suffitus urentium eas necat cimices]. inuncto castoreo quoque cum melle pro psilotro usi pluribus diebus reperiuntur. in omni autem psilotro evellendi prius sunt pili. Infantium gingivis dentitionibusque plurimum confert delphini cum melle dentium cinis et si ipso dente gingivæ tangantur. adalligatus idem pavores repentinos tollit. idem effectus et caniculæ dentis. ulcera vero, quæ in auribus aut ulla parte corporis fiant, cancrorum fluviatilium sucus cum farina hordeacea sanat. et ad reliquos morbos triti in oleo perunctis prosunt. siriasim infantium spongea frigida cerebro umefacto rana inversa adalligata efficacissime sanat. aridam inveniri adfirmant. Mullus in vino necatus vel piscis rubellio vel anguillæ II, item uva marina in vino putrefacta iis, qui inde biberint, tædium vini adfert. Venerem inhibet echeneis, hippopotamii frontis e sinistra parte pellis in agnina adalligata, fel torpedinis vivæ genitalibus inlitum. concitant coclearum fluviatilium carnes sale adservatæ et in potu ex vino datæ, erythini in cibo sumpti, iocur ranæ diopetis vel calamitis in pellicula gruis adalligatum vel dens crocodili maxillaris adnexus bracchio vel hippocampus vel nervi rubetæ dextro lacerto adalligati. amorem finit in pecoris recenti corio rubeta adalligata. Equorum scabiem ranæ decoctæ in aqua extenuant , done inlini possint. aiunt ita curatos non reperi postea.—Salpe negat canes latrare, quibus in offa rana viva data sit. Inter aquatilia dici debet et calamochnus, Latine adarca appellata. nascitur circa harundines tenues e spuma aquæ dulcis ac marinæ, ubi se miscent. vim habot causticam, ideo acopis utilis et contra perfrictionum vitia. tollit et mulierum lentigines in facie. et calami simul dici debent: phragmitis radix recens tusa luxatis medetur et spinæ doloribus ex aceto inlita, Cyprii vero, qui et donax vocatur, cortex alopeciis medetur ustus et ulceribus veteratis, folia extrahendis quæ infixa sint corpori et igni sacro. paniculæ flos aures si intravit, exsurdat. Sepiæ atramento tanta vis est, ut in lucernam addito Æthiopas videri ablato priore lumine Anaxilaus tradat.— Rubeta excocta aqua potui data suum morbis medetur vel cuiuscumque ranæ cinis.—Pulmone marino si confricetur lignum, ardere videtur adeo, ut baculum ita præluceat .—
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
