Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 31, cap. 10

Non est differenda et nitri natura, non multum a sale distans et eo diligentius dicenda, quia palam est medicos, qui de eo scripserunt, ignorasse naturam nec quemquam Theophrasto diligentius tradidisse. Exiguum fit apud Medos canescentibus siccitate convallibus , quod vocant halmyraga, minus etiam in Thracia iuxta Philippos, sordidum terra, quod appellant agrium. nam quercu cremata numquam multum factitatum est et iam pridem in totum omissum. aquæ vero nitrosæ plurimis locis reperiuntur, sed sine viribus densandi. optimum copiosumque in Clitis Macedoniæ, quod vocant Chalestricum, candidum purumque, proximum sali. lacus est nitrosus exiliente e medio dulci fonticulo. ibi fit nitrum circa canis ortum novenis diebus totidemque cessat ac rursus innatat et deinde cessat. quo apparet soli naturam esse, quæ gignat, quoniam compertum est nec soles proficere quicquam, cum cesset, nec imbres. mirum et illud, scatebra fonticuli semper emicante lacum neque augeri neque effuere. iis autem diebus, quibus gignitur, si fuere imbres, salsius nitrum faciunt, aquilones deterius quia validius commovent limum. Et hoc quidem nascitur, in Ægypto autem conficitur, multo abundantius, sed deterius, nam fuscum lapidosumque est. fit pæne eodem modo quo sal, nisi quod salinis mare infundunt, Nilum autumno nitrariis. hæaccedente Nilorigantur, decedente madent suco nitri XL diebus continuis , non ut in Macedonia statis. si etiam imbres ad fuerunt, minus e flumine addunt, statimque ut densar coeptum est, rapitur, ne resolvatur in nitrariis. hic quoque olei natura intervenit, ad scabiem animalium utilis ipsum autem conditum in acervis durat. mirum in lacu Ascanio et quibusdam circa Chalcida fontibus summas aquas dulces esse potarique, inferiores nitrosas.—In nitro optimum quod tenuissimum, et ideo spuma melior, ad aliqua tamen sordidum, tamquam ad inficiendas purpuras tincturasque omnes. magnus et vitro usus, qui dicetur suo loco.—Nitrariæ Ægypti circa Naucratim et Memphin tantum solebant esse, circa Memphin deteriores. nam et lapidescit ibi in acervis, multique sunt cumuli ea de causa saxei. faciunt ex his vasa nec non et frequenter liquatum cum sulpure coquentes. in carnibus quoque, quas inveterari volunt, illo nitro utuntur. sunt ibi nitrariæ, in quibus et rufum exit a colore terræ. Spumam nitri, quæ maxime laudatur, antiqui negabant fieri, nisi cum ros cecidisset prægnantibus nitrariis, sed nondum parientibus; itaque non fieri incitatis, etiamsi caderet. alii acervorum fermento gigni existimavere. proxima ætas medicorum aphronitrum tradidit in Asia colligi in speluncis molibus destillans—specs eos colligas vocant —, dein siccari sole. optimum putatur Lydium; probatio , ut sit minime ponderosum et maxime friabile, colore pæne purpureo. hoc in pastillis adfertur, Ægyptium in vasis picatis, ne liquescat; vasa quoque ea sole inarescentia perficiuntur. Nitri probatio, ut sit tenuissimum et quam maxime spongeosum fistulosumque. adulteratur in Ægypto calce, deprehenditur gustu. sincerum enim statim resolvitur, adulteratum pungit calce et aspersum reddit odorem vehementer . uritur in testa opertum, ne exultet. alias igni non exilit nitrum niihilque gignit aut alit, cum in salinis herbæ gignantur et in mari tot animalia, tantum algæ. sed maiorem esse acrimoniam nitri apparet non hoc tantum argumento, sed et illo, quod nitrariæ calciamenta protinus consumunt, alias salubres oculorumque claritati utiles. in nitrariis non lippiunt; ulcera allata eo celerrime sanantur, ibi facta tarde. ciet et sudores cum oleo perunctis corpusque emollit. in pane salis vice utuntur Chalestræo, ad raphanos Ægyptio; teneriores eos facit, sed obsonia alba et deteriora, olera viridiora. in medi cina autem calfacit, extenuat, mordet, spissat, siccat, ex ulcerat, utile iis, quæ evocanda sint aut discutienda e lenius mordenda atque extenuanda, sicut in papulis pusulisque . quidam in hoc usu accensum vino austero re stingunt atque ita trito in balneis utuntur sine oleo. su dores nimios inhibet cum iride arida adiecto oleo viridi extenuat et cicatrices oculorum et scabritias genarum cum fico inlitum aut decoctum in passo ad dimidias partes— item contra argema—, oculorum ungues decoctum in passo cum mali Punici calyce; adiuvat claritatem visus cum melle inunctum. prodest dentium dolori, ex vine si cum pipere colluantur; item cum porro decoctum nigrescentes dentes, crematum dentifricio, ad colorem reducit . capitis animalia et lendes necat cum Samia terra inlitum ex oleo. auribus purulentis vino liquatum infunditur , sordes eiusdem partis erodit ex aceto, sonitus et tinnitus discutit siccum additum. vitiligines albas cum creta Cimolia æquo pondere ex aceto in sole inlitum emendat. furunculos adrmixtum resinæ extrahit; cum uva alba passa nucleis eius simul tritis testium inflammationi occurrit, item eruptionibus pituitæ in toto corpore cum axungia, contraque canis morsus addita et resina inlitis. cum aceto inlinitur sic et serpentium morsibus; phagedænis et ulceribus, quæ serpunt aut putrescunt, cum calce ex aceto. hydropicis cum fico tusum datur inliniturque . discutit et tormina, si decoctum bibatur pondere drachmæ cum ruta vel aneto vel cumino. reficit lassitudines cum oleo et aceto perunctorum, et contra algores horroresque prodest manibus pedibusque confricatis cum oleo. conprimit et pruritus suffusorum felle, maxime cum aceto instillatum. succurrit et venenis fungorum ex posca potum aut, si buprestis hausta sit, ex aqua, vomitionesque evocat. iis, qui sanguinem tauri biberint, cum lasere datur. in facie quoque exulcerationes sanat cum melle et lacte bubulo. ambustis tostum, donee nigrescat, tritumque inlinitur. infunditur vesicæ et renium dolori aut rigori corporum nervorumve doloribus. paralysi in lingua cum pane inponitur. suspiriosis in tisana sumitur. tussim veterem sanat flore mixto galbano, resinæ terebinthinæ pari pondere omnium ita, ut fabæ magnitudo devoretur . coquitur diluitumque postea cum pice liquida sorbendum in angina datur. Flos eius cum oleo cypreo et articulorum doloribus in sole iucundus est. regium quoque morbum extenuat in potione vini et inflationes discutit, sanguinis profluvium e naribus sistit ex ferventi aqua vapore naribus rapto porriginem alumine permixto tollit, alarum virus ex aqum cottidiano fotu, ulcera ex pituita nata cera permixtum, quo genere nervis quoque prodest. coeliacis infunditum perungui ante accessiones frigidas nitro et oleo multi præcepere, sicut adversus lepras, lentigines; podagris in balneis uti. solia nitri prosunt atrophis, opisthotonis, tetanis.—Sal nitrum sulpuri concoctun in lapiden vertitur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑