Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Plinius Maior, Naturalis Historia

lib. 30, cap. 10

Nunc prævertemur ad ea, quæ totis corporibus metuenda sunt. Fel canis nigri masculi amuletum esse dicunt Magi domus totius suffitæ eo purificatæve contra omnia mala medicamenta, item sanguinem canis respersis parietibus genitaleque eius sub limine ianuæ defossum. minus mirentur hoc qui sciunt, foedissimum animalium in quantum magnificent, ricinum, quoniam uni nullus sit exitus saginæ nec finis alia quam morte, diutius in fame viventi : septenis ita diebus durare tradunt, at in satietate paucioribus dehiscere ; hunc ex aure sinistra canis omnes dolores sedare adalligatum. et indicium in augurio vitalium habent, nam si æger initio respondeat ei, qui intulerit, a pedibus stanti interrogantique de morbo, spem vitæ certam esse, moriturum nihil respondere. adiciunt ut evellatur ex aure læva canis, cui non sit alius quam niger colos. Nigidius fugere toto die canes conspectum eius, qui e sue id animal evellerit, scriptum reliquit. rursus Magi tradunt lymphatos sanguinis talpæ adspersu resipiscere, eos vero, qui a nocturnis diis Faunisque agitentur, draconis lingua et oculis et felle intestinisque in vino et oleo decoctis ac sub diu nocte refrigeratis perunctionibus matutinis vespertinisque liberari. Perfrictionibus remedio esse tradit Nicander amphisbænam serpentem mortuam adalligatam vel pellem tantum eius, quin immo arbori, quæ cædatur, adalligata non algere cædentes, faciliusque succedere ita. quæ sola serpentium frigori se committit, prima omnium procedens et ante cuculi cantum. aliud est ccuulo miraculum : quo quis loco primum audiat alitem illam, si dexter pes circumscribatur ac vestigium id effodiatur, non gigni pulices, ubicumque spargatur. Paralysim caventibus pinguia glirium decoctorum et soricum utilissima tradunt esse, milipedas ut in angina diximus potas; phthisim sentientibus lacertam viridem de- coctam in vini sextariis III ad cyathum unum, singulis coclearibus sumptis per dies, donec convalescant, coclea- 5 rum cinerem potum in vino; comitialibus morbis oesypum cum murræ momento et vini cyathis II dilutum magnitudine nucis abellanæ, a balineo potum, testiculos arietinos inveteratos tritosque dimidio denarii pondere in aquæ vel lactis asinini hemina. interdicitur vini potus quinis diebus ante et postea. magnifice laudatur et sanguis pecudum potus, item fel cum melle, præcipue agninum , catulus lactens sumptus absciso capite pedibusque ex vino et murra, lichen mulæ potus in oxymelite cyathis III, stelionis transmarini cinis potus in aceto, tunicula stelionis, quam eodem modo ut anguis exuit, in potu. quidam et ipsum harundine exinteratum inveteratumque bibendum dederunt, alii in cibo ligneis veribus inassatum. operæ pretium est scire, quo modo præripiatur, cum exuerit, membrana hiberna alias devoranti eam, quoniam nullum animal fraudulentius invidere homini tradunt, inde stelionum nomine in maledictum translato. observant cubile eius æstatibus; est autem in loricis ostiorum fenestrarumque aut camaris sepulchrisve. ibi vere incipiente fissis harundinibus textas opponunt ceu nassas, quarum angustiis etiam gaudet, eo facilius exuens circumdatum torporem ; sed relicto non potest remeare. nihil ei remedio in comitialibus morbis præfertur. prodest et cerebrum mustelæ inveteratum potumque et iocur eius, testiculi quoque volvaque aut ventriculus inveteratus cum coriandro, ut diximus, item cinis, silvestris vero tota in cibo sumpta. eadem omnia prædicantur ex viverra. lacerta viridis cum condimentis, quæ fastidium abstergeant, ablatis pedibus ac capite, coclearum cinis addito semine lini et urticæ cum melle inlitu sanant. Magis placet draconis cauda in pelle dorcadis adalligata cervinis nervis vel lapilli e ventre hirundinum pullorum sinistro lacerto adnexi ; dicuntur enim excluso pullo lapillum dare. quod si pullus is detur in cibo, quem primum pepererit, cum quis primum temptatus sit, liberatur eo malo; postea medetur hirundinum sanguis cum ture vel cor recens devoratum. quin et e nido earum lapillus inpositus recreare dicitur confestim, adalligatus in perpetuum tueri. prædicatur et iocur milui devoratum et senectus serpentium, iocur vulturis tritum cum suo sanguine ter septenis diebus potum, cor pulli vulturini adalligatum. sed et ipsum vulturem in cibo dari iubent et quidem satiatum humano cadavere. quidam pectus eius bibendum censent in cerrino calice, aut testes gallinacei ex aqua et lacte, antecedente v dierum abstinentia vini ; ob id inveterant. fuere et qui muscas XXI rufas, et quidem a mortuo, in potu darent, infirmioribus pauciores.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑